Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM CXII De luxuria et filiabus eius.

Luxuria est ex immundis descendens desideriis lubrica et effrenata mentis et carnis prostitutio. Huius filiae sunt, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror vel desperatio futuri, praecipitatio, inconstantia, inconsideratio, caecitas mentis. Gradus luxuriae sunt, fornicatio, stuprum, adulterium, incestus, vitium1887 contra naturam. Luxuria, sicut et gula, mala plurima operata est in mundo. Luxuria diluvii permaxima causa fuit1888. Ipsa Pentapolim sulphure et igne consumsit1889. Luxuria Joseph sanctum incarceravit1890. Ipsa multos filiorum1891 Israel in deserto prostravit. Hoc factum est, quando peccantes cum Madianitis initiati sunt Beelphegor1892. Luxuria Sampsonem fortissimum ligavit, infirmavit, exoculavit1893. Ipsa et filios Hely gloria sacerdotii simulque vita privavit. Dormiebant enim cum mulieribus, quae cubabant ad ostium tabernaculi1894. Luxuria David Domini electum adulterum fecit et homicidam1895 Ipsa Salomonem sapientissimum infatuans perduxit ad idolatriam1896. Luxuria Susannam condemnavit1897. Johannem Baptistam decollavit1898. De luxuria dicit Dominus per Ozee: Omnes nequitiae eorum in Galgal, id est, in voluptatibus; ibi exosos habui eos1899 . Dicit et Johel de illa: Computruerunt iumenta in stercore suo1900 , id est, in foetore luxuriae. Behemoth, secundum Job, dormit in locis humentibus1901, id est, in luxuriosis. In Evangelio duobus se excusantibus, is qui uxorem duxit, superbe respondit, dicens: Uxorem duxi, venire non possum1902 .
NOVICIUS: Quid est quod Dominus in Evangelio aperte prohibet gulam, et figurative luxuriam? De illa dicit: Videte ne corda vestra graventur in crapula et ebrietate1903. De ista vero: Sint lumbi vestri praecincti1904.
MONACHUS: Noverat Creator totius naturae, de gula luxuriam oriri, illiusque fomentis nutriri. Genitalia1905 ventri coniunguntur. Ac si diceret Dominus : Ne fias luxuriosus, gulae indulge parcius1906. Sine Cerere et Bacho friget Venus1907. Tria sunt quae fomitem luxuriae inflammant, victus immoderatus, vestitus pretiosus, otiositas. Haec tria Propheta fuisse dicit iniquitatem Sodomae, videlicet saturitatem panis, id est, gulam; superbiam vitae, scilicet superfluitatem vestium: per quae1908 libido provocatur; et otium ipsius et filiorum et filiarum eius1909. Multa mala, ut dicit Salomon, docuit otiositas. David propter otium peccavit cum Bersabee1910. Unde quidam ait:

Otia si tollas, periere Cupidinis artes 1911

Mala bestia est luxuria, castitatis impatiens, nulli sexui parcit, vix aliquem quiescere sinit. Excitat dormientes, concitat1912 vigilantes, nunc per motus naturales, nunc per cogitationes nunc per formas oculis subiectas. Tentat incipientes, tentat proficientes, tentat perfectos.
NOVICIUS: Satis audivi luxuriae pericula, audivi1913 et contra illam medicamenta; nunc precor ut subiungas exempla.
MONACHUS: Non de illis dicere volo, qui luxuriae consentientes ceciderunt, sed qui ab ea tentati et conquassati, Dei gratia conservati sunt.

Notes:
  • 1887 vitium add C.
  • 1888 Genes. 6.
  • 1889 Gen. 19.
  • 1890 Gen. 39.
  • 1891 ADP filios.
  • 1892 Numer. 25.
  • 1893 Judic. 16.
  • 1894 Reg. I, 2, 22.
  • 1895 Reg. II, 11.
  • 1896 Reg. III, 11.
  • 1897 Dani. 13.
  • 1898 Matth. 14.
  • 1899 Ose. 9, 15.
  • 1900 Joel 1, 17.
  • 1901 Job 40, 16.
  • 1902 Luc. 14, 20.
  • 1903 Luc. 21, 34.
  • 1904 Luc. 12, 35.
  • 1905 C genitalia enim. Isidor. Sentent. de Summo Bon. II, 42, 4: « in ordine namque membrorum genitalia ventri iunguntur. »
  • 1906 Hieronym. in cap. I. ad Titum.
  • 1907 Terent. Eunuch. IV, 5, 6.
  • 1908 P quam.
  • 1909 Ezech. 16, 49.
  • 1910 Reg. II, 11.
  • 1911 CP arcus. Versus est Ovidii Remed. Amor. 139.
  • 1912 B concitat et.
  • 1913 audivi om B.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para