Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XCV De iuvene per verba haec: Diabole, confessor meus praecipit tibi, ut cesses me tentare, a stimulo carnis liberato.

Retulit mihi Abbas Hermannus, eo tempore quo Prior fuerat in Hemmenrode, iuvenem quendam monachum ibidem per carnis incentiva graviter fuisse tentatum. Cui cum idem iuvenis eandem tentationem, qua nimis afficiebatur, cum lacrimis confessus fuisset, consolatus est eum Prior, et ait: Quando stimulus carnis te impuguat, sic diabolo voce satis alta dicere debes: Diabole, confessor meus praecipit1928 tibi, ut cesses me tentare. Postea cum idem tentaretur, et tentatio eadem maxime inardesceret, simpliciter et valde confidenter, voce satis clara, sicut edoctus fuerat, contra daemonem clamavit dicens: Diabole, confessor meus praecipit tibi, ut cesses me tentare. Mira virtus confessionis. Ad hanc vocem diabolus, spiritus videlicet fornicationis, confusus fugit, et tentatio a iuvene cessavit.
NOVICIUS: Unde habes, quod tentatio talis sit a diabolo?
MONACHUS: Apostolus stimulum carnis appellat angelum Satanae, eo quod ipsum excitet et inflammet1929.
NOVICIUS: Ut audio, confessio contra carnis tentamenta multum est necessaria.
MONACHUS: De hoc satis in praecedentibus dictum est, in distinctione ipsius confessionis. In confessione enim peccati fomes debilitatur, tentatio cessat vel temperatur, gratia augmentatur, confitens consiliis animatur, diabolus confunditur et enervatur. Cum alio itidem tempore supradictus monachus dure satis eadem tentatione vexaretur, supradictis verbis, ex consilio sui sacerdotis1930, etiam hoc adiecit: Quid me vexas, o diabole? Non poteris me plus tentare, quam te permiserit Dominus. Ipse est et Dominus tuus. Qui statim levius se1931 sensit, quia spiritus ille superbus pondus verbi1932 suam elationem deprimentis portare non potuit.

Notes:
  • 1928 CP praecepit.
  • 1929 Cor. II, 12, 7.
  • 1930 BC confessoris.
  • 1931 se abest ab omnibus libris.
  • 1932 C verbi sui. * Homil. I. p. 98.
Indexed exemplum: TE018514
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para