Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM I De eo quod daemones sint, quod multi sint, quod mali sint et hominibus infesti.

RECTE post tentationem tractandum videtur esse2005 de tentatoribus. Daemones anthonomasice2006 dicuntur tentatores, quia maxime2007 tentatio mentem impellens ad peccandum, vel ipsis fit2008 auctoribus, vel incentoribus. Si diabolus primum hominem tentavit in paradiso, si Christum tentare praesumsit in deserto, quem hominum2009 tentare non audebit in hoc mundo? Duo siquidem angeli cuilibet homini sunt deputati, bonus ad custodiam, malus ad exercitium.
NOVICIUS: De angelis sanctis mihi nulla2010 inest dubietas, quin sint, quia Prophetarum scripta de illis saepe loquuntur. Quod vero daemones sint, quod multi sint, quod mali sint, et quod incendiis aeternis deputati sint, ex scripturis utriusque testamenti vellem mihi demonstrari.
MONACHUS: Plurima ad haec probanda exstant2011 testimonia. De Lucifero, id est, diabolo, propter decorem suae creationis sic dicto, eiusque casu ait Isaias: Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? et cetera2012. Quod factus sit diabolus, et quod de coelo ceciderit, testis est Salvator, qui ait: Vidi Satanam tanquam fulgur de coelo cadentem2013 . De quo Job: Quadam die cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam et Satan2014 . Et in Psalmo David loquens de Juda proditore: Diabolus, inquit, stet a dextris eius2015 . Item Abacuc de Christo: Egredietur diabolus ante pedes eius2016 . Et in aliis multis locis diabolum scriptura commemorat. Quod autem solus non fuerit, nec solus ceciderit, testatur Johannes in Apocalypsi dicens: Factum est proelium magnum in coelo; Mychael et angeli eius pugnabant cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius; et non valuerunt, neque locus eorum inventus est amplius in coelo2017 . Factus est per malitiam suam draco Lucifer gloriosus, de cuius decore ac pulchritudine per Ezechielem dicitur: Tu signaculum similitudinis Dei, plenus sapientia atque decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, et cetera2018. Decima pars angelorum creditur cecidisse. Unde ob multitudinem Apostotus vocat eos aereas potestates2019. Cadendo enim aerem repleverunt. De quorum malitia Propheta Christo dicit in Psalmo: Malitia2020 eorum, qui te oderunt, ascendit semper2021 . Et Dominus in Evangelio Judaeis: Vos opera patris vestri diaboli facitis. Ille mendax fuit ab initio, et pater eius2022 . Quod hominibus infestus sit, testis est Job, qui ait: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, id est, infideles: paganos scilicet, Judaeos et haereticos; et habet fiduciam quod influat Jordanis in os eius2023 , scilicet fideles baptizati2024. Unde Apostolus Petrus nos admonet dicens: Fratres, vigilate, sobrii estote, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide2025 . Quod de uno dicitur, de ceteris intelligendum est, quia saepe numerus singularis pro plurali ponitur2026. Quod aeternaliter damnandi sint, habetur ex verbis Domini, qui in iudicio reprobis dicturus est: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius2027 . Bene autem in quinta distinctione loquendum arbitror de daemonibus, quia quinarius a philosopho apostaticus vocatur, eo quod ceteris numeris imparibus coniunctus, et per se ipsum multiplicatus, semper se ipsum vel in capite vel in fine ostendit2028. Sic diabolus a quaternario perpetuae firmitatis recedens, primus cum hominibus malis, quasi numeris inaequalibus, sociatur, semper in principio vel in2029 fine operis vel sermonis, illius nequitia demonstratur.
NOVICIUS: Satis mihi fateor probatum esse, unde haesitavi, divinae scripturae testimoniis; neque mihi satisfactum fateor, nisi eadem vivacibus declares exemplis.
MONACHUS: Daemones esse, multos esse, malos esse, plurimis tibi exemplis potero probare.

Notes:
  • 2005 BC esse videtur.
  • 2006 BCP anthonomatice.
  • 2007 BC omnis.
  • 2008 C maxime fit vel ipsis.
  • 2009 BCP hominem.
  • 2010 BCD nulla mihi.
  • 2011 C exsistunt.
  • 2012 Isai. 14, 12.
  • 2013 Luc. 10, 18.
  • 2014 Job 1, 6.
  • 2015 Psal. 108, 6.
  • 2016 Habac. 3, 5.
  • 2017 Apoc. 12, 7.
  • 2018 Ezech. 28, 12.
  • 2019 Ephes. 2, 2.
  • 2020 DP et corr A superbia.
  • 2021 Psal. 73, 23.
  • 2022 Johan. 8, 41. 44.
  • 2023 Job 40, 18.
  • 2024 BC Jordanis, id est, fideles baptizati, in os eius.
  • 2025 Petr. I, 5, 8-9.
  • 2026 BC ponitur pro plurali.
  • 2027 Matth. 25, 41.
  • 2028 C ostendat.
  • 2029 in om AD.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para