Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XIII De obsessa, quae dixit diabolum ligatum tribus verbis canonis.

Retulit mihi Gerardus Praepositus Pleysensis, mulierem obsessam, multis bene notam, Sigeberg2137 venisse gratia curationis. Quae cum in oratorio sancti Mychaelis Archangeli de diversis interrogaretur, et incideret mentio de Lucifero apud inferos ligato, respondit per os eius diabolus: Stulti, quibus catenis putatis magistrum meum ligatum in inferno? Ferreis? Nequaquam. Tria verba posita sunt in silentio missae, quibus ligatus est. Requirentibus quibusdam ex fratribus: Quae sunt illa tria verba? dicere noluit, vel potius ausa non fuit, sed ait: Afferte mihi librum, et ego vobis ostendam illa. Allatus est ei liber missalis, et clausus porrectus. Quem illa aperiens, primo ictu canonem invenit, et digitum ponens super illum locum: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, in quibus memoria fit summae Trinitatis, ait: Ecce ista sunt tria illa verba, quibus ligatus est magister meus. Haec2138 audientes ex monachis plures qui aderant, scientes mulierem illiteratam esse, aedificati sunt valde, vim verborum intelligentes. Per Patrem enim, et cum Filio, et in Spiritu sancto, quorum opera indivisa sunt, fortis ille ligatus est, et vasa eius direpta2139.

Notes:
  • 2137 Sigeberg, nobilis abbatia nigri ordinis, a beato Annone fundata in rupe fortissima in oppido Siegburg: cui abbatiae subdita fuit praepositura Pleisensis in villa Ober-Pleis, haud procul disiuncta ab Heisterbach; vide Ph. E. Schwaben: Geschichte der Stadt, Festung und Abtei Siegburg. p. 131 sq.
  • 2138 ADP hoc.
  • 2139 Marc. 3, 27.
Indexed exemplum: TE018551
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para