Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS
CAPITULUM XVIII.* De duobus haereticis, qui apud Bizunzium miraculis phantasticis multis deceptis, ibidem exusti sunt.
Duo homines, non mente, sed habitu simplices, non oves, sed lupi rapaces, Bizunzium2156 venerunt, summam simulantes religiositatem. Erant autem pallidi et macilenti, nudis pedibus incedentes, et quotidie ieiunantes; matutinis sollemnibus ecclesiae maioris nulla nocte2157 defuerunt, nec aliquid ab aliquo praeter victum tenuem receperunt2158. Cumque tali hypocrisi totius populi in se provocassent affectum, tunc primum coeperunt latens virus evomere2159, et novas atque inauditas haereses rudibus praedicare. Ut autem eorum doctrinae populus crederet, farinam in pavimento cribrari2160 iusserunt, et sine vestigii impressione super illam ambulaverunt2161. Similiter super aquas gradientes non poterant mergi; tuguria etiana super se facientes incendi2162, postquam in cinerem sunt redacta, egressi sunt illaesi. Post haec dixerunt turbis: Si non creditis verbis nostris, credite miraculis. Audiens talia Episcopus et Clerus, turbati sunt valde. Et cum eis vellent resistere, haereticos et deceptores diabolique ministros illos affirmantes, vix evaserunt, ut non a populo lapidarentur. Erat enim2163 idem Episcopus vir bonus et literatus, atque de nostra provincia natus. Bene illum novit senex monachus noster Conradus2164, qui mihi ista retulit, et qui eodem tempore in eadem civitate fuit. Videns Episcopus nihil se verbis proficere, et per ministros diaboli populum sibi commissum in fide subverti, clericum quendam sibi notum, et in nigromantia peritissimum ad se vocans ait: Sic et sic per tales homines actum est in civitate mea. Rogo te ut investiges a diabolo per artem tuam, qui sint, unde veniant, vel qua virtute tanta ac tam2165 stupenda operentur miracula. Impossibile est enim, ut signa faciant virtute divina, quorum doctrina Deo nimis est contraria. Dicente clerico: Domine, diu est quod arti huic renunciavi2166; respondit Episcopus: Bene cernis quantum arter. Vel oportebit me doctrinae illorum2167 consentire, vel a populo lapidari. Iniungo ergo tibi in remissionem peccatorum2168 tuorum, ut mihi in hac parte acquiescas. Obediens clericus Episcopo, diabolum vocavit, causam suae vocationis sciscitanti respondit: Poenitet me recessisse a te. Et quia de cetero magis obsequiosus tibi esse desidero, quam fuerim, rogo ut dicas mihi, qui sint homines isti, quae doctrina eorum, vel qua virtute tanta operentur mirabilia. Respondit diabolus: Mei sunt, et a me missi, et quae in ore illorum posui, illa praedicant. Respondit clericus: Quid est quod laedi non possunt, nec in aquis mergi, neque igne comburi? Respondit iterum daemon: Cyrographa mea, in quibus hominia mihi ab eis facta, sunt conscripta, sub ascellis2169 suis inter pellem et carnem consuta conservant, quorum beneficio talia operantur, nec ab aliquo laedi poterunt. Tunc clericus: Quid si ab eis tollerentur? Respondit diabolus2170: Tunc infirmi essent sicut ceteri homines. Audiens ista clericus, regratiabatur daemoni dicens: Modo recede, et cum vocatus fueris a me, iterum venias. Reversus ad Episcopum, haec ei per ordinem recitavit. Qui magno repletus gaudio, totius civitatis populum in locum ad hoc idoneum convocavit, dicens: Ego pastor vester sum, vos oves. Si homines isti, ut dicitis, doctriham suam signis confirmant, volo illos vobiscum imitari; sin autem, dignum est ut illis punitis, vos ad fidem patrum vestrorum mecum poenitentes revertamini. Respondit populus: Nos plurima ab eis signa vidimus. Quibus Episcopus: Sed ego illa non vidi. Quid multa? Placuit populo consilium. Vocati sunt haeretici. Affuit Episcopus. Accensus est focus in medio civitatis. Prius tamen quam intrarent, ad Episcopum secreto2171 vocati sunt. Quibus ipse ait: Volo videre si aliqua circa vos habeatis maleficia. Quo audito, mox exspoliantes se2172, cum magna securitate dixerunt: Quaerite diligenter tam in corporibus quam in vestimentis nostris. Milites vero, sicut ab Episcopo fuerant praemoniti, brachia eis levantes, et sub ascellis cicatrices obductas notantes, cultellis illas ruperunt, chartulas insutas inde extrahentes. Quibus acceptis, Episcopus cum haereticis ad populum exiens, facto silentio clamavit valide: Modo prophetae vestri ingrediantur ignem, et si laesi non fuerint, credam eis. Miseris trepidantibus, et dicentibus, non possumus modo intrare, Episcopo recitante, malitia eorum detecta est populo, et ostensa cyrographa. Tunc universi furentes, diaboli ministros, cum diabolo in ignibus aeternis cruciandos, in ignem praeparatum proiecerunt. Sicque per Dei gratiam et Episcopi industriam haeresis invalescens est exstincta, et plebs seducta atque corrupta, per poenitentiam mundata.
- 2156 Besançon.
- 2157 B nullo tempore, C nunquam.
- 2158 BC accipere voluerunt.
- 2159 B emittere.
- 2160 CP et pr A cribari.
- 2161 D deambulaverunt.
- 2162 C incendi facientes, B incendi fecerunt.
- 2163 B autem.
- 2164 Conradus add BC; conf. I, 34. V, 4.
- 2165 tam add BR.
- 2166 BC abrenunciavi; conf.I, 34, p. 41.
- 2167 BC eorum.
- 2168 ADP omnium peccatorum
- 2169 B acellis, C asellis.
- 2170 diabolus om ABD; P habet daemon.
- 2171 B secrete.
- 2172 BC se exspoliantes.