Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XIX De haereticis Coloniae combustis.

Circa illa tempora sub Archiepiscopo Reynaldo Coloniae plures haeretici sunt comprehensi2173, qui a literatis viris examinati et victi, per2174 iudicium saeculare damnati sunt. Data vero sententia, cum ducendi essent ad ignem, unus illorum Arnoldus nomine, quem ceteri magistrum sauum fatebantur, sicut narraverunt qui interfuerunt, panem et pelvim cum aqua sibi dari petivit. Quibusdam volentibus ut hoc fieret, viri prudentes dissuaserunt dicentes: Aliquid hinc2175 fieri posset opere diabolico, quod infirmis esset in scandalum et in ruinam.
NOVICIUS: Miror quid de pane et de2176 aqua facere voluerit.
MONACHUS: Sicut coniicio ex verbis cuiusdam alterius haeretici, qui ante hoc triennium a Rege Hispaniae comprehensus est et combustus, sacrilegam ex eis facere volebat communionem, ut suis viaticum fieret2177 ad aeternam damnationem. Nam quidam Abbas Hispanus ordinis nostri per nos transiens, qui cum Episcopo et Ecclesiarum praelatis eiusdem haeretici errores damnavit, eum dixisse referebat, quod rustieus quilibet in mensa sua, et de pane suo quo vesceretur, conficere posset corpus Christi. Erat enim idem maledictus faber ferrarius.
NOVICIUS: Quid ergo actum est de haereticis Coloniensibus?
MONACHUS: Ducti sunt extra civitatem, et iuxta cimiterium Judaeorum simul in ignem missi. Qui cum fortiter arderent, multis videntibus et audientibus, Arnoldus semiustis2178 discipulorum capitibus manum imponens, ait: Constantes estote in fide vestra, quia hodie eritis cum Laurentio; cum tamen nimis discordarent a fide Laurentii. Cum esset inter eos virgo quaedam speciosa, sed haeretica, et quorundam compassione ab igne subtracta, promittentium2179, quia vel eam viro tradevent, vel si hoc magis placeret, in monasterio virginum locarent, eum verbo tenus consensisset, iam exstinctis haereticis, tenentibus se dixit: Dicite mihi, ubi iacet seductor ille? Cumque ei demonstrassent magistrum Arnoldum, ex manibus illorum elapsa, facie veste tecta, super exstincti corpus ruit, et cum illo in infernum perpetuo assura descendit.

Notes:
  • 2173 B comprehensi sunt haeretici, P sunt haeretici comprehensi.
  • 2174 B examinati victi sunt et per.
  • 2175 ACDP hic.
  • 2176 de om BC.
  • 2177 CP fieret viaticum.
  • 2178 BC semiustus.
  • 2179 BC promittentibus. * Homil. I. p. 138.
Indexed exemplum: TE018557, TE018556
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para