Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXI De haeresi Albiensium.

Temporibus Innocentii Papae praedecessoris huius, qui nunc Papatum tenet, Honorii, durante adhuc schismate, quod erat inter Philippum et Ottonem Reges Romanorum, diaboli invidia haereses Albiensium coeperunt pullulare, vel ut verius dicam, maturescere. Cuius vires erant tam validae, ut omne triticum fidei gentis illius versum videretur in lolium erroris. Missi sunt Abbates ordinis nostri cum quibusdam Episcopis, qui zizania rastro catholicae praedicationis eradicarent. Sed obsistente homine inimico, qui illa seminaverat, modicum ibi profecerunt.
NOVICIUS : Quis fuit error illorum?
MONACHUS: Quaedam2187 haeresiarchae eorum collegerant puncta ex docmate Manichaei, quaedam ex erroribus, quae in Periarchon scripsisse fertur Origenes, plurima etiam, quae de suo corde finxerant adiicientes. Duo credunt cum Manichaeo principia, deum bonum et deum malum, id est, diabolum, quem dicunt omnia creare corpora, sicut deum bonum ormes animas.
NOVICIUS: Moyses et corpora et animas confirmat Deum creasse, dicens : Formavit Deus hominem, id est, corpus, de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae2188, id est, animam.
MONACHUS: Si Moysen et Prophetas reciperent, haeretici non essent. Corporum resurrectionem negant; quicquid beneficii mortuis a vivis impenditur irrident; ire ad ecclesias, vel in eis orare, nihil dicunt prodesse. In his deteriores sunt Judaeis et paganis, quia2189 illa credunt. Baptismum abiecerunt; sacramentum corporis et sanguinis Christi blasphemant.
NOVICIUS: Ut quid tantas a fidelibus persecutiones sustinent, si nihil ex hoc in futuro retributionis exspectant?
MONACHUS: Gloriam spiritus dicunt se exspectare. Quidam supradictorum Abbatum monachus, cernens quendam militem in equo sedentem loqui cum aratore suo, haereticum illum aestimans, sicut fuit, propius accedens ait: Dicite mihi, probe vir, cuius est ager iste? Respondente illo, meus est; subiecit: Et quid de fructu illius facitis? Ego, inquit, et familia mea de eo vivimus, aliquid etiam erogo pauperibus. Dicente monacho, quid boni speratis de eleemosyna illa? respondit miles hoc verbum: Ut spiritus meus gloriose pergat post mortem. Tunc mouachus: Quo perget? Ait miles: Secundum meritum suum. Si bene vixit, et hoc apud Deum meruit2190, exiens de corpore meo, intrabit corpus ailcuius futuri Principis, sive Regis, vel alterius cuiuslibet personae illustris2191, in quo delicietur; si autem male, corpus intrabit miseri pauperisque, in quo tribuletur. Credidit stultus, sicut et ceteri Albienses, quod anima secundum meritum transeat per diversa corpora2192, etiam animalium atque serpentum2193.
NOVICIUS: Foeda haeresis.
MONACHUS: In tantum enim Albiensium error invaluit, ut brevi intervallo temporis infecerit usque ad mille civitates, et si non fuisset gladiis fidelium repressus2194, puto quod totam Europam corrupisset. Anno Domini millesimo ducentesimo decimo praedicata est contra Albienses in tota Alemannia et Francia crux, et ascenderunt contra eos anno sequenti de Alemannia Lupoldus Dux Austriae, Engilbertus tunc Praepositus, postea Archiepiscopus Coloniensis, et frater eius Adolphus Comes de Monte, Wilhelmus Comes Juliacensis, et alii multi diversae conditionis atque dignitatis. Simile actum est in Francia, Normannia atque Pictavia2195. Horum omnium praedicator et caput erat Arnoldus Abbas Cisterciensis, postea Archiepiscopus Narbonnensis. Venientes ad civitatem magnam, quae Biders2196 vocatur, in qua plus quam centum millia hominum fuisse2197 dicebantur, obsederunt illam. In quorum aspectu2198 haeretici super volumen sacri Evangelii mingentes, de muro illud contra Christianos proiecerunt, et sagittis post illud missis clamaverunt: Ecce lex vestra, miseri. Christus vero Evangelii sator iniuriam sibi illatam non reliquit inultam. Nam quidam satellites zelo fidei accensi, leonibus similes, exemplo illorum, de quibus legitur in libro Machabaeorum2199, scalis appositis, muros intrepide ascenderunt; haereticisque divinitus territis et declinantibus, sequentibus portas aperientes, civitatem obtinuerunt. Cognoscentes ex confessionibus illorum2200 catholicos cum haereticis permixtos, dixerunt Abbati: Quid faciemus, domine? Non possumus discernere inter bonos et malos. Timens tam Abbas quam reliqui,, ne tantum timore mortis se catholicos simularent, et post ipsorum2201 abcessum iterum ad perfidiam redirent, fertur dixisse: Caedite eos. Novit enim Dominus qui sunt eius2202. Sicque innumerabiles occisi sunt in civitate illa. Aliam itidem civitatem magnam, a re Pulchramvallem vocatam, quae sita est iuxta Tholosam, virtute divina obtinuerunt. In qua populo examinato, cum omnes promitterent se velle redire ad fidem, quadringenti quinquaginta in sua pertinacia indurati a diabolo permanserunt, ex quibus quadringenti combusti sunt in igne2203, ceteri patibulis appensi. Idem actum est in ceteris civitatibus atque castellis, miseris se ultro morti2204 ingerentibus. Tholosani vero artati, omnem promiserunt satisfactionem, sed ut postea patuit, in dolo. Nam perfidus Comes sancti Aegidii, princeps et caput omnium haereticorum, omnibus sibi in Concilio2205 Lateranensi abiudicatis, feodis videlicet et allodiis, civitatibus et castris, et ex maxima parte eisdem a Comite Simone de Fortimonte, viro catholico, iure belli occupatis, in Tholosam se transtulit, de qua usque hodie fideles vexare et impugnare non cessat. Et sicut hoc anno dominus Conradus Episcopus Portuensis et Cardinalis, contra Albienses missus legatus, scripsit Capitulo Cisterciensi, quidam ex potentibus Tholosanae civitatis quiddam tam horrendum in odium Christi et ad confusionem nostrae fidei egit, ut etiam ipsos Christi inimicos movere merito debeat. Juxta altare maioris ecclesiae ventrem suum purgavit, et palla altaris ipsas immunditias detersit. Ceteri vero furori furorem adiicientes, scortum super sacrum altare posuerunt, in conspectu2206 crucifixi eo ibi abutentes. Postea ipsam sacram imaginem detrahentes, brachia ci praesciderunt, multo militibus Herodis deteriores, qui mortuo, ne eius crura frangerent2207, pepercerunt.
NOVICIUS: Quis non stupeat ad tantam patientiam Dei?
MONACHUS: Longanimis est enim et patiens redditor2208. Qui Damiatanos post victoriam, eo quod crucifixi collo fune alligata2209, per plateas illum traxerunt2210, in collo et in gutture tam terribiliter2211 punivit, puto quia has blasphemias minime dissimulabit. Albienses antequam veniret contra eos exercitus Domini, ut supra dictum est, Miralimomelinum Regem de Marroch in auxilium sibi invitaverant. Qui de Affrica in Hispanias cum tam incredibili multitudine venit, ut totam Europam se obtinere posse speraret. Mandavit etiam Innocentio Papae, quia equos suos in porticu ecclesiae beati Petri deberet stabulare, et super illam vexillum suum figere. Quod ex parte impletum est, etsi secus quam ipse cogitaverat2212. Et quia Deus frangit omne superbum, eodem tempore, anno scilicet2213 gratiae millesimo ducentesimo duodecimo, septimo decimo Kalendas Augusti, de exercitu eius occisi sunt quadraginta millia pugnatorum2214. Ipse vero in Sibiliam2215 se transferens, ex dolore mortuus est. Cuius vexillum principale in bello captum Innocentio est transmissum, et in ecclesia praedicta ad Christi gloriam erectum. Haec de Albiensibus dicta sint.
NOVICIUS: Si fuissent inter homines istos viri literati, forte non tantum errassent.
MONACHUS: Literati cum errare incipiunt, etiam illiteratis, instinctu diabolico, plus et gravius desipiunt.

Notes:
  • 2187 BC quidam, hic et paulo post.
  • 2188 Genes. 2, 7.
  • 2189 BC qui.
  • 2190 B vixerit - meruerit.
  • 2191 ADP sive alterius cuiuslibet illustris personae.
  • 2192 ADP per diversa transeat corpora.
  • 2193 ADP serpentium.
  • 2194 B gladio repressus fidelium.
  • 2195 Poitou.
  • 2196 Biterrae, hodie Beziers.
  • 2197 C esse.
  • 2198 C conspectu.
  • 2199 Machab. II, 11, 11.
  • 2200 BC eorum.
  • 2201 BP illorum, C eorum.
  • 2202 Tim. II, 2, 19.
  • 2203 BC igne combusti sunt, omisso in.
  • 2204 ADP mortibus.
  • 2205 BD consilio.
  • 2206 ABP aspectu; mox B ea pro eo.
  • 2207 D frangerentur. Johan. 19, 33.
  • 2208 Eccli. 5, 4. ADP Altissimus est enim patiens redditor.
  • 2209 Libri alligato ; conf. IV, 45. p. 213.
  • 2210 AP traxerint.
  • 2211 ADP mirabiliter. De Damiatanorum blasphemia atque poena vide et infra VIII, 27.
  • 2212 ABCP cogitasset.
  • 2213 ADP scilicet anno.
  • 2214 ADP eius sexaginta millia pugnatorum ceciderunt.
  • 2215 Sevilla.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para