Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXIV De haereticis Veronensibus.

Tempore Frederici Imperatoris cum Lucius Papa fecisset Veronae civitate Lombardiae moram, multis tam Ecclesiarum praelatis quam regni Principibus ibidem congregatis, et esset ibi Godescalcus monachus noster, tunc maioris ecclesiae in Colonia canonicus, cum fratre suo Everhardo canonico sancti Gereonis, hospes illorum pene singulis noctibus cum uxore et filia de domo propria egressus est. Quod cum considerasset Everhardus, interrogavit nescio quem illorum, quo irent, vel quid agerent? Cui cum responsum esset, veni et vide, secutus est illos in domum quandam subterraneam, amplam satis, in qua multis ex utroque sexu congregatis, quidam haeresiarches sermonem blasphemiis plenum cunctis tacentibus fecit, per quem vitam et mores illorum instituit. Deinde exstincta candela, unusquisque sibi proximam invasit, nullam habentes differentiam inter legitimam et absolutam2241, inter viduam et virginem, inter dominam et ancillam, et, quod horribilius erat, inter sororem et filiam. Everhardus vero haec videns, utpote iuvenis luxuriosus atque vagus2242, simulans se discipulum, hospitis sui filiae, vel alteri cuilibet puellae in sermone se coniunxit, cum qua exstincta candela peccavit. Cumque hoc2243 actitasset pene annum dimidium, magister cunctis audientibus ait: Juvenis iste tam studiose frequentat auditorium nostrum, cito habilis erit ad docendum alios. Hoc verbo audito, non amplius intravit. Et, sicut mihi rendit praedictus Godescalcus, cum illum de hoc argueret, respondit: Sciatis, frater, me non frequentare conventicula haereticorum propter haereses, sed propter puellas. Ecce talis est vita et lex2244 haereticorum. Nec mirum, quia non credunt resurrectionem vel gehennam, sive poenam malorum; impune enim2245 transire putant quaecunque agunt.
NOVICIUS: Audivi quod multi haeretici sint in Lombardia.
MONACHUS: Hoc mirum non est, habent enim suos magistros in diversis civitatibus, aperte legentes, et sacram paginam perverse exponentes.

Notes:
  • 2241 XII, 5: « nullam habens dilferentiam inter matrem et filiam, inter legitimam et absolutam. »
  • 2242 libri vanus. Conf. XI, 59.
  • 2243 AP haec; paulo post C annum et dimidium.
  • 2244 BC lex et vita.
  • 2245 enim om BC. * Homil. III. p. 7.
Indexed exemplum: TE018566
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para