Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXXI De femina, quae a diabolo in specie servi sibi noti pressa, mortua est.

In Kunincskirgen, sicut sacerdos eiusdem villae retulit Lamberto monacho nostro, matrona quaedam honesta dum nocte quadam cum alia2292 femina nescio unde veniens per villam eandem2293 transiret, diabolus cuiusdam servi admodum iocosi formam assumens, manum eius tenuit, et modicum strinxit. Cui cum diceret, dimitte me, mox illum non vidit. Quae statim male habere coepit, feminae sequenti se dicens: Servus ille compressit me, et ecce ex hoc defectio cordis invasit me. Dicente illa, nequaquam hic fuit; respondit matrona: Imo certissime, satis enim proterve respexit me. Vadensque in domum suam lecto decubuit, et post paucos dies defuncta est.

Notes:
  • 2292 P alia quadam.
  • 2293 BC eandem villam.
Indexed exemplum: TE018575
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para