Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXXII Item de muliere in Are, quae a diabolo amplexata, post paucos dies defuncta est.

Mulieri cuidam iuxta castrum Are commanenti2294 hoc anno simile contigit. Haec cum maritum haberet ebriosum, nulla praesumebat nocte ire dormitum, donec ille a taberna rediret. Quae dum una noctium, pasta ad coquendos panes praeparata, ante fores domus suae lassa sederet, viri praestolans adventum, duos in albis vestibus ad se venire vidit2295. In cuius amplexus dum unus illorum rueret, eamque brachiis stringeret, illa clamante, ambo disparuerunt. Quae in domum fugiens, mox ut lumen vidit, amens facta ruit, filiamque propriam in clamorem convertit. Post paucos dies defuncta est. Ecce, quo Dei iudicio talia fiant, prorsus ignoro.
NOVICIUS: Horrenda sunt haec.
MONACHUS: Audi aliud, quod satis terrere nos poterit, qui dicimur viri religiosi.

Notes:
  • 2294 B manenti, C commoranti.
  • 2295 D conspexit.
Indexed exemplum: TE018576
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para