Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XXXIV De Thiemone milite, cum quo diabolus nocte tesseribus ludens, viscera eius excussit.

In Susacia, quae civitas est Dioecesis Coloniensis, miles quidam Thiemo nomine habitabat, qui sic totus deditus erat ludo tesserum, ut non die, non nocte quiesceret. Semper sacculum cum nummis secum portabat2305, ut secum ludere volentibus obviaret. Ita in ludis expeditus et fortunatus erat, ut vix aliquis ab illo sine damno recederet. Ut autem posteris ostenderetur, quantum Deo tales ludi, in quibus irae, invidia2306, rixae et damna suscitantur, peccatique verba rotantur, contrarii forent, permissum est diabolo, ut cum eo luderet qui multis illuserat, atque evisceraret qui multorum marsubia2307 evacuaverat. Nocte quadam domum eius in specie cuiusdam ludere volentis intrans, sacellumque nummis refertum sub ascella portans, ad tabulam sedit, denarios liberaliter apposuit, tesseres iactavit, et acquisivit. Cul cum prospere succederet, et militi iam pecunia quam apponeret defuisset, iratus ait: Numquid non diabolus es tu? Et ille: Nunc satis est, appropinquat enim tempus matutinale, oportet nos ire. Tollensque illum, per tectum traxit, cuius viscera tegulis retrahentibus2308 miserabiliter excussit. Et quid de eius corpore factum sit, vel in quem locum illud proiecerit, usque hodie tam a filio eius2309 quam a ceteris qui illum noverant, ignoratur. Mane vero viscerum eius reliquiae tegulis inhaerentes repertae sunt, et in cimiterio sepultae. Bene diabolus suos ministros in hoc mundo sinit prosperari, quos semper in fine decipit.

Notes:
  • 2305 BC ferebat.
  • 2306 C invidiae.
  • 2307 BC marsupia.
  • 2308 C extrahentibus.
  • 2309 eius om BC.
Indexed exemplum: TE018578
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para