Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XLI De daemone, qui dixit se seminasse discordiam inter militem et coenobium.

Miles quidam nuper domum quandam ordinis nostri indebite satis vexabat. Garriente diabolo per os cuiusdam feminae, locutus est ad illum nescio quis de astantibus: Dic, inique, quare non suades illi militi, ut coenobium tale servorum Dei cesset inquietare? Cui daemon cachinnando respondit: Quid est quod loqueris, o imprudens? Meo consilio res agitur, et tu mihi dicis, ut suadeam ea quae sunt pacis? Quod autem pro Christo peregrinari volentes retrahant et impediant, praesto est exemplum.

Indexed exemplum: TE018585
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para