Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XLII De milite Mengoz, quem diabolus per pavimentum traxit.

Miles quidam Mengoz nomine, cum adolescens in Francia linguam disceret Gallicam, graviter infirmatus, spe convalescentiae ad sanctum Remigium Remis peregrinationis votum fecit, sed non solvit. Reversus vero in provinciam suam voti transgressor, multis diebus elapsis, cum alter quidam miles Guldolphus nomine vir nobilis, de villa Seffelingen2351 oriundus, suscepta carena tempore Capituli generalis Cistertium ire proponeret, et hoc praedictus Mengoz cognosceret, rogavit illum ut se suscipere velletm in comitem peregrinationis. Quod cum ille gratum haberet, simulque ad villam, quae Tricastrum vocatur, iuxta Divionem2352 sitam, venissent, cum ad prandendum in terra more poenitentium consedissent, sanctus Remigius Remensis Episcopus, pontificalibus indutus transgressori suo apparens ait: Mengoz, quare non solvis votum tuum? Miles vero cum tam de visione quam de voti improperatione terreretur, mox diabolus advolans, verbis admonitoriis verba dissuasionis subiunxit2353 dicens: Noli festinare, bene votum solves quando poteris. Nihilque aliud dicens, hominem pedibus arripiens, per ventrem in pavimento tam immisericorditer traxit, ut facies eius in quatuor partibus vulnerata, sanguine erumpente terram infunderet. Quem cum Guldolphus sic trahi videret, et trahentem non aspiceret, sicut ab eius ore audivi, turbatus ilico surrexit, militemque brachiis stringens, cum fortis esset et sit, retinere2354 vix potuit. A quo cum causam culpae simul et poenae didicisset, ait : Consulo ut reddas votum tuum. Respondente illo, non modo habeo expensas ; dedit ei solidum sterlingorum, et ille solvit votum neglectum.
NOVICIUS: Ut video, non multum a nobis daemones sunt remoti, qui ad puniendum nos tam sunt parati.
MONACHUS: Quod semper sint iuxta nos et circa nos, in subiecto cognoscens exemplo.

Notes:
  • 2351 BC Sefellingen. Intelligit, ut puto, villam Sevelen prope Geldern sitam.
  • 2352 Dijon.
  • 2353 ADP adiunxit.
  • 2354 ABCDPK esset, et sic retinere, R esset, retinere. Emendavi ex loco I, 43 : « haec cum esset et adhuc sit Arnoldi filia. »
Indexed exemplum: TE018586
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para