Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XLIII De daemone, qui vineam pro mercede custodivit.

Anno praeterito tempore vindemiae cellerarius de Lacu cuiusdam curtis monasterii vineam duobus servis custodiendam commisit. Nocte quadam unus ex illis vigilias nocturnas sibi temperare volens, diabolum ioculariter2355 vocavit dicens: Veni diabole, custodi hanc vineam, et ego tibi pretium dabo. Vix verba compleverat, et ecce diabolus affuit dicens: Praesto sum. Quid ergo dabis mihi, si eam custodiero? Et ille: Cophinum plenum uvis2356, tali conditione, ut si aliquis2357 intraverit ab ea hora, qua dies et nox separantur, usque ad ortum diei, neque propriam neque alienam excipiens personam, collum ei frangas. Quod cum diabolus promisisset, et servus sero, quasi de vinea securus, domum intrasset, ait illi cellerarius : Quare non es in vinea? Respondente illo, socium meum ibi reliqui, diabolum notans; cellerarius, putans quia de conservo suo diceret, iratus ait: Vade cito, quia solus non sufficit ille. Ivit servus, et speculam2358, quae erat extra vineam, cum socio ascendens, circa medium noctis motum quasi hominis inter vites ambulantis2359 audientes, ait is quem praedicta pactio latebat: Aliquis est in vinea. Respondit alter: Sede, ego descendam et videbo. Descendit, et vineam foris circuiens, cum nulla hominis vestigia in sepe reperisset, custodem suum adesse cognovit. Mane socio omnia aperiens, cophinum uvis refertum diabolo pro pretio dare volens; iuxta vitem unam fudit, et2360 discedens, atque cum socio post paululum rediens, nec unum ibi granum reperit.
NOVICIUS: Satis de his admiror2361; sed dic quaeso, quomodo converti volentes impediant.
MONACHUS: Referam tibi quod mihi sanctimonialis quaedam retulit, coacta a sua Abbatissa.

Notes:
  • 2355 B iocaliter.
  • 2356 AD de uvis.
  • 2357 ADP si quis.
  • 2358 sic emendavi librorum lectionem speluncam.
  • 2359 ACDP transeuntis.
  • 2360 C et ita.
  • 2361 C miror.
Indexed exemplum: TE018587
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para