Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XLV De infestationibus Elizabeth sanctimonialis a diabolo.

In eodem monasterio, quod Hovene2373 vocatur, sanctimonialis quaedam est Elizabeth nomine, quam saepe diabolus infestat. Die quadam in dormitorio illum videns, et quia ipse esset non ignorans, alapham illi dedit. Cui cum diceret: Ut quid tam dure me caedis? respondit illa : Quia saepe me turbas. Ad quod diabolus: Multo amplius hesterna die turbavi sororem tuam cantricem, non tamen me percussit. Satis quidem illa die turbata fuerat. Ex quo colligitur, quod ira, rancor, impatientia et alia huiusmodi vitia saepe ex immissione sint diaboli. Alia vice cum eadem Elizabeth, matutinis nimis tardatis, opere ut post apparuit diaboli, ad campanam festinaret, candelamque ardentem in manu portaret, iam intratura fores oratorii, daemonem in specie viri, tunica indutum cultellata2374, contra se stare conspexit. Putans aliquem intrasse virorum, territa retrorsum per gradus dormitorii cecidit, ita ut per aliquot dies tam ex repentino terrore quam ex lapsu langueret. Nam et Abbatissa ex eodem casu stupefacta infirmitatem concepit. Quae dum causam illius lapsus atque clamoris ab ea sciscitata fuisset, et illa visionem exposuisset, adiecit: Si scivissem quod diabolus fuisset, et non homo, bonam illi alapham dedissem. Jam enim accinxerat fortitudine lumbos suos, et contra diabolum roboraverat brachium suum2375.

Notes:
  • 2373 Hoven prope Tulpetum.
  • 2374 C cucullata, B cultello.
  • 2375 Proverb. 31, 17.
Indexed exemplum: TE018593, TE018594
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para