Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM I De virtute simplicitatis.

INTER omnia virtutum antidota contra tentationum incommoda ipsosque tentatores daemones, maioris efficaciae esse videtur usus2444 simplicitatis. Haec virtus felle caret totius amaritudinis, irae, invidiae atque2445 rancoris, caret et oculo venenato suspicionis, denteque canino detractionis. Simplicitas maxime necessaria est noviter conversis, quia si voluerit novicius ordinis simplicitatem2446 reprehendere, facta seniorum2447 et instituta maiorum iudicare, quare sic vel sic illa et illa fiant, cum magistro suo2448 disputare, nunquam quiescet. Unde Abbas Karolus, cum essem in probatione, mihi dicere consuevit: Frater, si vis quiescere in ordine, ordinis simplicitas sufficiat tibi2449. Virtutem simplicitatis Isaias in electis admirans ait: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas2450 ? Fenestrae columbarum sunt oculi simplicium monachorum. Horum volatus, sublimitas est contemplationis; visus columbinus, simplicitas intentionis. Uterque oculus religiosorum simplex esse debet, exterior videlicet et interior. Oculus corporis, ut procul sit suspicio; oculus cordis, ut recta sit intentio. Haec2451 opus per se malum facit bonum, et econverso, sicut in sequenti capitulo satis aperto tibi ostendam exemplo.
NOVICIUS: Bene hoc concedo, quia Salvatorem dixisse recolo: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit2452 .
MONACHUS: Revera, ubi simplex fuerit intentio, ibi necesse est ut lucida sequatur actio; sicut econtrario, oculus nequam, id est, intentio mala atque perversa, totum corpus, id est, opus, efficit tenebrosum. Unde bene in sexta distinctione tractandum videtur de simplicitate, quia sicut senarius numerus naturaliter est perfectus, ita haec virtus, secundum iam dictam sententiam Salvatoris, totum hominem luminosum facit2453 atque perfectum. Jacob simplex a patre benedicitur; filius eius Joseph simplex2454 toti Aegypto a Pharaone praeficitur; Job simplex a Domino commendatur. Virtus simplicitatis a Christo discipulis praedicatur: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae2455. Simplicitati coniungit prudentiam, propter vecordiam. Item dicit: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut pueri2456, id est, humiles et simplices, non intrabitis in regnum coelorum2457. Simplicitas via est ad Deum, grata angelis, hominibus delectabilis. Unde ceteris virtutibus omissis, quantae sit efficaciae sancta simplicitas, paucis explicabo exemplis.

Notes:
  • 2444 B videtur esse virtus.
  • 2445 atque add BC.
  • 2446 B simplicitatem ordinis, ADP ordinem simplicitatis.
  • 2447 seniorum add C.
  • 2448 cum magistro suo om C.
  • 2449 BC tibi sufficiat.
  • 2450 Isai. 60, 8.
  • 2451 C hoc.
  • 2452 Matth. 6, 22.
  • 2453 A fecit, BC efficit.
  • 2454 simplex add BC.
  • 2455 Matth. 10, 16.
  • 2456 C parvuli.
  • 2457 Matth. 18, 3.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para