Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XI De domino Petro Abbate Claraevallis, in cuius simplicitate adversarii eius compuncti, bonis, pro quibus contenderant, renunciaverunt.

Dominus Petrus Abbas Claraevallis, monoculus ex infirmitate, vir sanctus, nomine et re Petri Apostoli imitator, filius2630 columbae dictus est2631, eo quod magnae et purae fuerit simplicitatis. Cum ipso et fratribus eius miles quidam pro quibusdam bonis contendebat. Praefixus est dies, in quo vel miles cum Abbate componeret, vel coram iudice litem intraret. Venit ad diem miles cum amicis suis, venit et Abbas solo monacho quodam simplice secum assumto. Non tamen in equis, sed pedites venerunt. Et cum esset Abbas venerabilis pacis et paupertatis amator, rerumque transeuntium contemtor, coram omnibus dicebat militi: Homo Christianus es. Si dixeris in verbo veritatis, quod bona ista, pro quibus contentio est, tua sint et tua esse debeant, bene sufficiet mihi testimonium tuum. Ille magis curans de bonis obtinendis, quam de verbo veritatis, respondit: In veritate dico, quod mea sint haec bona. Ad quod Abbas: Sint ergo tua tibi, ego de cetero illa non requiram2632. Sicque reversus est ad Claramvallem. Miles etiam ad uxorem suam quasi victor rediens, cum ei per ordinem recitasset quid ei2633 Abbas dixisset, vel quid ipse egisset, illa territa ad verba tam pura et tam simplicia, respondit: Dolose egisti contra sanctum Abbatem2634, ultio divina nos puniet. Nisi monasterio boni sua restituas, consortio meo carebis. Territus ille, ad Claramvallem venit, bonis ultro renunciavit, de indebita sancti Abbatis vexatione veniam postulans2635. Vir iste beatus temporibus seniorum nostrorum visitavit in Claustro. Erat antem secundum carnem nobilis, et consanguineus Philippi Regis Franciae, qui praecipuus amator erat sanctae simplicitatis.

Notes:
  • 2630 libri et filius.
  • 2631 dictus est add C.
  • 2632 ADP non repetam illa, ut IV, 61.
  • 2633 ei add B.
  • 2634 ADP Abbatem sanctum.
  • 2635 ADP postulavit.
Indexed exemplum: TE018646
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para