Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XV De simplici monacho, cui Fredericus Imperator contulit abbatiam occasione acus.

Ante haec tempora, cum sub Imperatore Frederico, huius Frederici avo, una ex imperialibus abbatiis vacaret, duoque electi essent, nec concordare possent, unus illorum magnam summam argenti, quam in monasterio congregaverat, eidem Frederico obtulit, quatenus sibi assisteret. Et promisit ei pecunia recepta2659. Postea intelligens adversarium eius virum esse bonum, simplicem et ordinatum, coepit cum suis habere consilium, qualiter indignum amoveret, et ob virtutes suas electum confirmaret. Et dixit ei quidam: Domine, sicut audivi, monachi omnes ex regula tenentur acus portare. Sedente vobis in Capitulo, dicite illi inordinato, ut ad punctionem digitorum vestrorum acum suam vobis accommodet, et cum non habuerit, invenietis contra eum occasionem quasi de irregularitate. Quod cum factum fuisset, et ille acum2660 non haberet, ait alteri: Domine, praestate vos mihi acum vestram. Quam cum ille mox exhiberet2661, forte praemunitus; respondit Imperator: Vos estis monachus in ordine iustus2662, et ideo tanto honore dignus. Ego decreveram honorare adversarium vestrum; sed ille irregularitate sua se reddidit2663 indignum. Bene apparet in his minimis, quam negligens et dissolutus sit in maximis. Talique sophismate monachum astutum Imperator amovit, et simplicem in Abbatem promovit.
NOVICIUS: Ignoravi hactenus tantam inesse2664 virtutem in acu.
MONACHUS: Virtus non est in acu, sed acus signum virtutis, id est, humilitatis est in monacho. Ad resarciendum vestimenta sua dissuta2665 portat illam.

Notes:
  • 2659 CD accepta.
  • 2660 acum add B.
  • 2661 ACDP extraheret.
  • 2662 BC monachus ordinatus.
  • 2663 BC reddidit se.
  • 2664 libri fuisse.
  • 2665 AP dissoluta.
Indexed exemplum: TE018650
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para