Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XVII De monacho, super quem morientem diabolus acum ignitam proiecit, eo quod acum sanus portare contemneret.

Retulit mihi vir quidam religiosus de quodam monacho ordinis nostri rem satis terribilem, quae huic loco satis congruit pro exemplo. Cum acum secundum monachorum consuetudinem2667 sanus portare non curaret, vel forte contemneret, posito eo in agonia, diabolos affuit, et acum ignitam, ad humani corporis longitudinem, manu2668 ferens, iecit super illum dicens: Quia acum noluisti portare sanus, feras hanc acum moriturus. Qui visum astantibus referens, terruit omnes.
NOVICIUS: Si haec ita se habent, de ceero sine acu non ero.
MONACHUS: Monachus, nisi necessitas excludat, sine plenitudine ordinis esse non debet.
NOVICIUS: Recordor monachorum supradictorum, qui pro abbatiis adipiscendis pecunias obtulerunt. Possuntne2669 monachi ordinis nostri, qui pecunias non habent, in talibus symonias2670 facere?
MONACHUS: Possunt utique, quia sicut symonia est corporalis, ita et mentalis. Haec facit ut monachus ad dignitates aspiret, et qualiter adimpleri2671 possit, diligenter excogitet, vel quod periculosius est, ut fiat, ingeniose procuret2672. De hoc tibi referam exemplum, quod nobis retulit dominus Karolus Abbas Vilariensis, tunc recenter gestum.

Notes:
  • 2667 BC consuetudinem monachorum.
  • 2668 P in manu.
  • 2669 B possentne.
  • 2670 R symoniam.
  • 2671 C qualiter id impleri, D qualiter adimplere.
  • 2672 libri excogitat -- procurat. * Homil. II, p. 50.
Indexed exemplum: TE018652
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para