Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXII* De homine, qui per serpentem punitus est in collo, quia dolose egerat in matrem.

Juvenis quidam secularis de Mosella natus, si bene memini nomine Henricus, matrem simplicem verbis quidem mellitis, sed intentione venenata, tali modo circumvenit. Mater, inquit, peto ut omnibus tuis bonis, feodis scilicet et allodiis, sollemniter renuncians2693, me illa suscipere sinas, ut divitiarum2694 gratia uxorem ducere valeam honestiorem. Omnia mea tua sunt, et ego tibi honestissime2695 providebo. Mater in filio serpentis astutias non observans, petitionibus eius annuit, omnium suorum usufructuario resignato, immemor dicti Sapientis: Melius est ut rogent te filii tui, quam te respicere in manus illorum2696. Quid plura? Sponsa introducitur, et mater expellitur. Quae cum egeret, et plangeret quotidie2697, ille aures obturavit, ne gemitus matris audiret. Die quadam cum uxore in mensa sedens2698, et matris ad ostium pulsantis vocem2699 intelligens, ait: Ecce, iterum diabolus clamat ibi. Dixitque puero: Vade pone2700 pullum istum in cistam, donec recedat. Quod cum factum fuisset, et illa intromissa, dum2701 filio supplicasset, ut sui misereretur, cum multo verborum turbine expulsa est. Tunc ille ad puerum: Refer, inquit, nobis pullum. Puer vero, ut cistam aperuit, non in scutella pullum, sed serpentem complicatum conspexit. Qui territus rediens, quid viderit domino renunciavit. Post quem missa ancilla dixit se similia vidisse. Ille sibi putans illudi, ait cum indignatione: Etiamsi diabolus fuerit, ego tollam eum. Et surgens de mensa, mox ut se in cistam ad levandam scutellam inclinavit, serpens collo eius insiliens, ut vitium duplicitatis congrue puniret, circa eius guttur se colligando duplicavit. Cum comedente comedit, et quotiens ei subtrahebantur cibaria, vel adhibebantur aliqua quibus deponi deberet instrumenta, ita collum hominis strinxit, ut intumescente facie, oculi de sedibus suis moverentur.
NOVICIUS: Merito autem videtur mihi punitus per serpentem, quia sicut diabolus per serpentem Evam decepit, ita per istum mulierem simplicem circumvenit2702.
MONACHUS: Recte sentis. Jam2703 tredecim anni sunt elapsi, plus minus2704, ex quo ista contigerunt. Nam ductus est idem Henricus in carruca per provinciam nostram ad diversa sanctorum limina, et viderunt eum multi. Quem praedicta mater, poenae eius compatiens, materno affectu sequebatur. Circa eadem tempora vitium duplicitatis et astutiae a supradicto Philippo Rege Franciae, tali ordine deprehensum, terribiliter est punitum.

Notes:
  • 2693 C renunciatis, ADP renuncies et.
  • 2694 libri ut sic eorum. Homilia: « quatenus divitiarum gratia honestiorem ducere posset uxorem. »
  • 2695 ADP honestius.
  • 2696 Eccli. 33,22.
  • 2697 ADP quotidie plangeret.
  • 2698 in Homilia addit: habens ante se pullum assum.
  • 2699 ADP et ostium pulsantis vocem matris.
  • 2700 ADP et pone.
  • 2701 B cum.
  • 2702 Homilia: « merito per serpentem punitus est, quia viperae naturam imitatus est. »
  • 2703 libri Nam.
  • 2704 D plus nec minus, ut II, 10.
Indexed exemplum: TE018658
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para