Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXV De falso peregrino iusto Dei iudicio suspenso, dum vero peregrino furti crimen impingeret.

Non est diu, quod peregrinis quibusdam de Alemannia ad limina sancti Jacobi tendentibus, falsus eis2720 frater nocte quadam se2721 sociavit. Mane exeuntibus de hospitio, usque ad portam civitatis illos secutus, uni illorum manus iniecit, clamans sibi equum eundem ab eo ablatum2722. Et compulsi sunt redire in hospitium a iudice. Testificantibus peregrinis omnibus, quod is, quem ille iniquus2723 impetierat, esset vit simplex et bonus, iudex prudenter agens, fure absente, omnium equorum sellas et frena deponi, sicque eos in stabulum duci praecepit. Quo facto, dixit ad furem: Intra et educ equum tuum. Intravit ille, et adduxit equum foras2724, non tamen illum, quem in porta sibi dixerat fuisse sublatum. Non enim plene tunc eum consideraverat. Tunc omnibus ridentibus, et cuius equus esset extractus, iudici exponentibus, dolosus ille patibulo appensus est. Vides nunc qualiter Deus in simplicitate ambulantes protegat, et male astutos puniat?
NOVICIUS: Recordor te superius dixisse, poenam peccati esse a Deo.
MONACHUS: Quod a Deo sit omnia poena2725, testis est Amos Propheta dicens: Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit2726? Item Dominus per Isaiam: Ego Dominus, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum2727 . Malum dicit poenam et tribulationem2728, quae patientibus videntur mala, licet in se sint bona, utpote Dei creatura. Quod autem a Deo sit peccati poena, tibi exemplificabo.

Notes:
  • 2720 eis om BC.
  • 2721 BC se illis.
  • 2722 D esse ablatum.
  • 2723 iniquus add BC; mox pr A impetiebat, CDP impetebat.
  • 2724 BC et eduxit equum. Mox ADP sed non tamen.
  • 2725 in libris post poena additum est peccati.
  • 2726 Amos 3, 6.
  • 2727 Isai. 45, 7.
  • 2728 B poenam peccati et tribulationem, C tribulationem et poenam peccati.
Indexed exemplum: TE018661
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para