Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXXI* De inclusa, quae Christum quaesivit in foramine, et invenit.

Magister Johannes, nunc Abbas sancti Trudonis2758, cum tempore quodam in Saxonia inclusam sibi familiarem visitaret, et illa fleret, ait: Quid habes, mulier? Quare lacrimaris ? Respondente illa: Ego perdidi Dominum meum, devotionis fervorem notans, Abbas2759 sciens illam feminam esse sanctam, ioculariter2760 subiunxit : Circui angulos cellulae tuae, et dic: Domine, ubi es? responde mihi; forsitan in aliquo foramine muri reperies eum2761. Quae verba simplicia simpliciter intelligens, post discessum illius parietes cellulae circuiens, et sicut edocta fuerat, dilectum invocans, quem quaesivit invenit, et quod perdiderat recepit. Saepe Deus gratiam suam subtrahit, ut avidius quaeratur, et inventa diligentius custodiatur. Post annos aliquot cum idem Johannes eam iterum visitaret2762 et de statu eius inquireret, illa2763 hilariter respondit: Optime. Gratias vobis ago, quia sicut me docuistis, ita Dominum meum inveni. Qui cum verbum non intelligeret, et illa, secundum quod praedictum est, ad memoriam ei cuncta revocaret, subrisit, Christum glorificans, simplicibus se conformat.

Notes:
  • 2758 BC Magister Johannes Decanus Aquensis. Sed idem narrationis exordium habes in Homil. III. p. 171. Magister Johannes Xantensis anno 1222 ex Decano B. M. V. Aquisgranensis in Abbatem S. Trudonis Dioecesis Leodiensis postulatus est. Conf. Gelen. ad Vit. S. Engelb., p. 198.
  • 2759 BC magister.
  • 2760 C (non B) iocaliter.
  • 2761 AP illum.
  • 2762 C iterum visitaret eam, ADP eam visitaret.
  • 2763 B et ut videtur pr A illi. * Homil. I. p. 134.
Indexed exemplum: TE018667
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para