Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXXV De simplici concubina sacerdotis, quae se ipsam in fornace exstinxit.

Sacerdos quidam, sicut mihi retulit quidam vir2794 religiosus, cum die quadam multis praesentibus sermonem haberet de peccatis et poenis2795 gehennae, mulier quaedam verba eius interrumpens, eo quod territa esset et compuncta, sic2796 ait: O domine, quid fiet de concubinis sacerdotum? Ille sciens feminam valde simplicis esse naturae, in ioco respondit: Nunquam poterunt salvari, nisi clibanum ardentem ingrediantur. Erat et ipsa sacerdotis cuiusdam2797 concubina. Quae verbum sacerdotis non in ioco, sed in multo suscipiens serio, dum die quadam clibanus coquendis panibus succenderetur, et ipsa adesset casu2798, omnibus egressis, ostium clausit, et ut flammas evaderet aeternas, se ipsam in caminum ardentem praecipitans, flammis excepta spiritum exhalavit. In ipsa hora hi qui circa domum fuerant, contemplati sunt columbam candidissimam de ore fornacis exire, et cum multa claritate coeli secreta penetrare. Stupefacti autem de visione, effractis foribus ingressi sunt, et feminam semiustam atque exstinctam extrahentes, ad verbum praedicti sacerdotis, tauquam proprii corporis interfectricem, in campo sepelierunt. Ut autem Deus ostenderet mortem tam simpliciter illatam, non fuisse ex malitia, sed ex obedientia, noctibus candelis ardentibus, videntibus multis2799, tumulum eius illustravit.
NOVICIUS: Non me scandalizat hoc factum, quia legitur in Vitaspatrum, quendam Abbatem cuidam volenti converti, ut fornacem ardentem2800 intraret, praecepisse2801. Obedivit ille, et reputatum est ei ad iustitiam. Hoc etiam scire delectat, quid columba de fornace egressa2802 significet.
MONACHUS: Animam simplicis feminae. Nam in specie eiusdem aviculae sanctus Benedictus, sicut in eius Vita legitur2803 anima sororis suae Scholasticae vidit coelos penetrare.

Notes:
  • 2794 B vir quidam.
  • 2795 P de poenis.
  • 2796 sic om BC.
  • 2797 cuiusdam add BC.
  • 2798 B casu adesset. IV, 1: « transiret casu. »
  • 2799 BC multis videntibus.
  • 2800 ardentem add BC.
  • 2801 C quidam Abbas - praecepisse, B quod quidam Abbas - praecepit.
  • 2802 egressa add BC.
  • 2803 Gregor. Dial. II. 34.
Indexed exemplum: TE018671
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para