Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM X Item de duobus mendicis, in hospitali eius Parisiis aegrotantibus, quos de confessione monuit.

Simile beneficium consecuti sunt duo pauperes Parisis a beata Virgine, sicut mihi retulit Lambertus monachus noster, qui eodem tempore ibidem dicit se studuisse. Cumque2876 collecti fuissent in hospitali, quod situm est ante eius oratorium in Paradiso, viro cuidam religioso, eiusdem hospitalis ministro, ipsa Virgo benignissima, cui cura est de omnibus, apparere dignata est, dicens: Bone, vide ut diligentia ac custodia adhibeatur illis duobus pauperibus2877, quia in periculoso statu sunt, et daemones cum multa sollicitudine illos circueunt quomodo eis noceant. Quod cum indicasset sacerdoti, et ille eos ad emundationem2878 conscientiae hortaretur semel ac secundo, nec proficeret, tandem subiunxit: Miseri, ego novi vos esse in peccatis gravissimis, citoque moriemini, et nisi confessi fueritis, intrabitis gehennam, poenis aeternalibus cruciandi. Illi vero territi, et quod credibilius est, precibus beatae Dei Genitricis illuminati, peccata sua confessi sunt, moreque Christiano decedentes, daemonibus luctum, et sanctis angelis gaudium fecerunt in coelo.
NOVICIUS: Valde2879 laetificant ista.
MONACHUS: Non solum peccatores fidem sine operibus habentes, per ipsam, ut probatum est, illuminantur, imo etiam apostatae a fide, quod signum est maioris misericordiae, per eam Christo reconciliantur. De hoc habes manifestum exemplum in distinctione secunda capitulo duodecimo, de iuvene, qui iuxta Floreffiam Christum abnegans, et diabolo se reddens, eius precibus pervenit ad indulgentiam.
NOVICIUS : Simile legitur de Theophilo Alexandrino. Quia iam sermo satis2880 protractus est de beneficiis eius circa peccatores, precor ut etiam2881 exemplis mihi ostendas, quantis vel2882 qualibus per eam iusti revelationibus consolentur.
MONACHUS: Quam mirifice iustos sibi servientes sancta Dei Genitrix consoletur, ex paucis quae subiiciam cognoscere poteris exemplis.

Notes:
  • 2876 cumque dictum pro cum enim. Conf. VII, 38. VIII, 54. 77.
  • 2877 pauperibus om BP.
  • 2878 BR emendationem.
  • 2879 D valde me.
  • 2880 ABC satis sermo.
  • 2881 etiam add B.
  • 2882 CP et.
Indexed exemplum: TE018757
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para