Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XI De Petro monoculo Abbate Claraevallis, cui in ecclesia Spirensi sancta Maria benedictionem dedit.

Causa exstitit, ut quidam ex Abbatibus ordinis nostri pro negotio ordinis ad Henricum Imperatorem fillum Frederici mitterentur. Inter quos praecipuus videbatur tam sanctitate quam dignitate, dominus Petrus monoculus Abbas Claraevallis, cuius mentio habita est in distinctione sexta capitulo undecimo. Et quia dominus Cisterciensis in propria persona venire non potuit, Priorem suum pro se misit. Venientibus eis Spiream2883, cum in ecclesia beatae Dei Genitricis, cuius structura stupendae magnitudinis est, orassent, cunctis ocius2884 ab oratione surgentibus, et eiusdem ecclesiae aedificia circumlustrando considerantibus, iam dictus Petrus, cuius cogitatus et delectatio non fuit in aedificiis corruptibilibus, sed in structura Jerusalem coelestis, in oratione perseveravit. Tandem omnibus egressis, cum in porticu ecclesiae a canonicis honorifice fuissent salutati, et cum instantia multa ad prandium invitati, requisitum est a quodam Abbate, in cuius honore ecclesia eadem esset consecrata. Respondentibus clericis, in honore Dominae nostrae; Abbas Claraevallis inconsiderate subiunxit: Et ego sciebam. Quod verbum Prior Cistercii considerans, tunc quidem tacuit, sed mox ut egressi sunt civitatem, eiusdem verbi recordatus, ait Abbati: Domine Abbas, dicite mihi, unde sciebatis Spirense monasterium in honore Dominae nostrae fuisse consecratum? Ille de verbo prolato dolens, respondit: Visum est mihi bene decere, ut tam mirificae structurae patrona foret mater Dei et coelorum Regina. Prior bene cognoscens eius sanctitatem, et quia aliquid sibi in ecclesia revelatum fuisset, ex responsione coniiciens, adiecit: Ego in hac via vicem gero domini Abbatis Cisterciensis, in cuius auctoritate vobis praecipio, ut non mihi dicatis nisi veritatem. Tunc ille obedientia artatus, cum verecundia respondit: Quando prostratus coram altari pro peccatis meis, et vise nostrae negligentiis attentius oravi, ipsa beata Virgo Maria mihi apparens, benedictionem, quam ordo noster super redeuntes de via dicere consuevit, super me dedit in haec verba: Omnipotens sempiterne Deus, miserere huic famulo tuo, et quicquid ei in via subripuit2885 visus aut auditus malae rei aut otiosi sermonis, totum ineffabili pietate propitiatus indulge, per Christum Dominum nostrum. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate religioso ordinis nostri, in cuius domo2886 idem Petrus saepius visitavit. Ex benedictione enim intellexit, eam ibidem fuisse patronam.
NOVICIUS: Felix oratio, per quam tantae Virginis meretur benedictio.
MONACHUS: Non solum orantes, sed et psallentes sua benedictione consolari consuevit.

Notes:
  • 2883 Spiram, Speyer.
  • 2884 BC citius.
  • 2885 Gregor. Moral. II, 49, 76: « dum menti ignavia subripit, prudentia frigescit. »
  • 2886 C cuius domum.
Indexed exemplum: TE018758
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para