Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XIV Item de monachis, quibus dormientibus benedixit, uno tantum neglecto, quia inordinate iacebat.

Monachus quidam, sicut frequenter contingit, eum nocte quadam dormire non posset, diceretque orationes suas, contemplatus est in dormitorio feminam miri decoris. Quae cum dormientium lectos circuiret, singulis benedixit, uno tantum monacho neglecto, quem non2893 respicere curavit. Hunc vigilans diligentius notans, cum visio ei fuisset intimata mane, confessus est quod eadem nocte inordinate iacuisset, aliquid sibi de rigore ordinis relaxando. Non mihi dicere potuit magister meus, utrum cingulum deposuerit, vel caligas demiserit2894, sive tunicam denodaverit.
NOVICIUS: Si pro culpa tam modica monachus iste gratia benedictionis privatus est, puto eum dignum esse poena, qui inordinate et impudice iacere dormiens consuevit2895.
MONACHUS: De hoc terribile satis habes exemplum in distinctione quinta capitulo tricesimo tertio, -[f° 17]- de converso quem diabolus impudice dormientem, in forma monialis deosculabatur, qui mox infirmatus, infra triduum mortuus est. Dormientes enim et peccare possumus et mereri. Quae enim vigilando cogitamus, sive ad quae movemur, sive bona sint sive mala, eadem nobis saepe per somnia occurrunt. Sicut in cathena cum trahitur et iactatur, pulsus pulsum impellit, ita in dormiente praecedens cogitatio, motus sive consensus opus bonum vel malum inducit.
NOVICIUS: Placet quod dicis. Procede nunc de consolationibus iustorum.

Notes:
  • 2893 B nec.
  • 2894 BCDP dimiserit.
  • 2895 B consueverit.
Indexed exemplum: TE018761
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para