Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XVII De sacrista de Lucka, qui nocte sanctam Mariam super altare residere conspexit.

Nuper monachus quidam ordinis nostri, Adam nomine, per nos transiens, inter cetera, mirifica quaedam de Domina nostra nobis recitavit, quae in suo monasterio veraciter contigisse testabatur, ex quibus duo statim proferam, reliqua locis competentibus reservabo. Vocatur autem domus eius Lucka2938, et est sita in Saxonia. Est ibi custos, vir bonus et religiosus. Qui cum nocte quadam oratorium intraret, ante matutinas Dominam nostram tanquam oratorii patronam super altare in multa gloria residere conspexit. De qua visione valde laetificatus est, sperans ministerium suum illi placere. Alio vero tempore cum ostia oratorii reseraret, venissetque ad cancellos, ubi hospitibus stare moris est, diabolum super feretrum, in effigie hominis teterrimi, iacere vidit. Qui cum se signaret, nec ille fugeret, mox ut propius accessit, fantasma evanuit. Tunc ad confusionem diaboli, super ipsum feretrum se composuit, tamdiu in eo iacens, donec septem psalmos poenitentiales decantasset.

Notes:
  • 2938 monasterium Lucka, Lokken, Locheim, tribus fere millibus procul ab urbe Minden fuit.
Indexed exemplum: TE018772
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para