Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XX.2943 De visionibus nobilis virginis de Quida2944.

In regno Franciae villa2945 quae Quido2946 dicitur, virgo quaedam fuit nobilis et religiosa, sed paralytica. Huic pater suus utpote vir magnus et dives, sacerdotem qui ei divina celebraret instituit, ministros annuosque redditus sufficienter ordinavit. Quae cum orationibus, ieiuniis et divinae contemplationi operam daret, ita illarum dulcedine pasta est, ut omnis cibus corporalis ei in nauseam verteretur, nec aliquid ex eo sumere posset, nisi succum modictun uvarum. Hospitalis erat valde, per quam et spiritum meruit prophetiae. Ordinem nostrum summo honore venerabatur2947; et hoc ei saepissime contigisse fertur, ut cum aliqui monachorum sive Abbatum ad eius hospitium divertere proponerent, illorum adventum ipsa praesciret, atque in hunc modum hilaris familiae praediceret: Tali ac tali die illi et illi Abbates sive monachi ad nos venturi sunt, praeparate eis necessaria. Quod ita factum est. Visionem quandam mirificam de ordine nostro2948 videre meruit, quae in ordinis amorem illam plurimum accendit. – Tempore quodam Capituli generalis, de2949 ipso Capitulo scalam mirae pulchritudinis asque ad coelum vidit erectam, dominumque innixum scalae super Capitulum respicientem. Cuius latera et gradus tanti splendoris erant, ut radios solares2950 superarent.
NOVICIUS: Quid autem tibi significasse videtur haec visio?
MONACHUS: Licet omnia quae in eodem Capitulo tractabantur ab Abbatibus, qui ex diversis mundi partibus illuc confluxerant, divina inspiratione fierent, haud dubium tamen quin sancti angeli descendentes et ascendentes2951, eadem Christo, ob cuius honorem fiebant, nunciarent.
NOVICIUS: Videtur mihi sancta haec virgo in visione hac sancto Jacob Patriarchae aequalis, quem similem visionem in Bethel scriptura vidisse commemorat.
MONACHUS: Judicio humano, videtur haec visio illa superior, eo quod illa facta sit in somnis, ista vigilando in excessu mentis. Sequenti Capitulo cum relata fuisset haec visio Abbatibus, exultantes in Spiritu sancto2952 aiebant: Vere terribilis est locus iste, non est hic aliud nisi domus Dei et porta coeli. - Alio tempore cum in die Purificationis Dominae nostrae, clericis aliisque ministris divino nutu absentibus, sola iaceret, intra se tristis dicebat: Modo hic sola iaces, nec aliquid obsequii more Ecclesiae universalis hodie beatae Dei Genitrici impendis. Dum talia in mente volveret, spiritus eius mirabili Dei virtute de corpore eductus, ab angelo in coelestem Jerusalem est deductus. In qua2953 maximam vidit processionem, ex diversis eiusdem beatae Civitatis ordinibus, Patriarchis videlicet, Prophetis, Apostolis, Martyribus, Confessoribus, Virginibus, ceterisque fidelibus. Ex quibus bini ac bini simul incedebant, et candelas ardentes in manibus gestabant. Antiphonas sive responsoria, ad diem pertinentia, more Ecclesiae militantis, omnes decantabant, stationes debitas observabant2954. Angelus vero virginis ductor, alteri cuidam virgini, quam noverat esse consimilis meriti, illam sociavit, candelam porrigens ardentem. Tantus erat decor omnium, tanta gloria, in dispari tamen claritate singulorum, ut nulla lingua fari sufficeret. Salvator vero qui caput est omnium sanctorum, sulendor gloriae et sol iustitiae, indutus pontificalibus, mitram gestans in capite suo, cum baculo, cyrothecis et anulo et reliquis episcopalibus ornamentis, novissimum locum cum matre tenebat. Cuius pulchritudinem omnis ille coelestis exercitus mirabatur. Qui cum post tertiam stationem inchoasset antiphonam: Hodie beata Virgo Maria puerum Jesum2955 , et cetera, ingressi sunt templum ex auro gemmisque constructum. Deinde inceptus est missae introitus, et ab omnibus simul decantatus. Interim Christo introeunte ad altare, postquam expletum2956 est Kyrieleyson a choris alternatim, post Gloria in excelsis, quod ipse inchoavit, beatus Prothomartyr Stephanus Epistolam legit de libro Malachiae Prophetae. Sanctus vero Johannes Evangelista, dalmatica indutus, legit Evangelium secundum Lucam, scilicet, Postquam impleti sunt dies purgations Marias, et cetera2957. Quo perlecto, Dominus secundum morem ordinis nostri ad gradum rediit, et ab offerentibus candelas suscepit. Praedicta autem virgo, per spiritum sentiens se ad corpus reversuram, candelam suam offerre noluit, etiam angelo suo praecipiente, volens illam secum ad terras deportare. Quod angelus considerans, candelam in manu eius fregit, superiorem partem auferens, et inferiorem illi relinquens. Sicque ad corpus reversa, partem eandem manu conclusam se retinuisse invenit. De qua plurimae fiebant, et forte usque hodie fiunt virtutes. Nam aquam superfusam infirmi bibunt, et convalescunt. Tam manifesta et tam sublimis erat visio, ut modum eius minime intelligeret, dicens illud Apostoli cum de ea interrogaretur: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit2958 . Dominus Eustachius Abbas de Claustro, Visitator noster, audiens hanc visionem quibusdam Abbatibus referentibus, desiderio veritatis cognoscendae virginem praesentialiter adiit, et ab eius ore quae dicta sunt audivit.
NOVICIUS: Non possum visionem Apostoli huic praeferre, qui se usque ad tertium coelum raptum fuisse testatur.
MONACHUS: Nosti quid sit tertium coelum?
NOVICIUS: Non.
MONACHUS: Primum coelum visio est corporalis; secundum visio spiritualis; tertium visio mentalis. Hac usus est in suo raptu Apostolus, sicut et haec virgo. Quod viderunt, hoc2959 intellexerunt. Si autem quaeris de loco, primum coelum intelligas aereum; secundum sidereum; tertium empireum. In hoc corpora electorum erunt post resurrectionem gloriosam. Utrum2960 ad hoc coelum necne corpore rapta sit haec virgo, nescio, Deus scit. – Aliam vero Deus illi ostendit visionem, multo hac excellentiorem. Cum tempore quodam cogitaret de abysso aeternae praedestinationis, et de ineffabili sacramento atque remedio divinae incarnationis, facta in excessu, virginem coram se vidit cristallinam, id est ad instar cristalli perlucidam. In cuius utero contemplata est infantem pulcherrimum, regio dyademate coronatum. Habebat autem idem dyadema quatuor flores eminentes, qui ea intuente sursum ascendentes, et virginis cerebrum excrescentes2961, in ramos arboreos profecerunt, et modico spatio temporis emerso2962, quatuor mundi partes impleverunt. Quorum fructus erant pulcherrimi, odoris eximii, mirique saporis. Et ecce sub ramis eisdem apparuit omne genus humanum a prothoplasto Adam usque ad ultimum qui in fine mundi nasciturus est. Soli vero electi fructus arboris carpebant eisque vescebantur, reprobi autem nihil ex eis contingere vel vesci potuerunt. In qua visione tantam divinitus accepit scientiam, ut postea loquens cum aliquo, mox intelligeret utrum essei praedestinatus, vel praescitus. Si vero praedestinatus, satis cum illo quasi cum concive loqui delectabatur; si autem praescitus, mox se ab eius colloquio liberavit.
NOVICIUS: Mira sunt quae dicis.
MONACHUS: Si Deus tanta ac talia iustis ostendit in via, quanta putas illis ostendet in patria? Revera, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis aseenderunt2963 . - Die quadam cum corporale quod ipsa laverat, panno mundissimo substrato, radiis solaribus per fenestram immissis super genua sua desiccaret2964, matrona reverendissimi vultus ad illam ingressa, infantem pulcherrimum, quem manibus gestabat, eidem corporali superposuit, et abiit. Quem cum amovere vellet, ignorans quis esset, ait infantulus: Sine me sedere super lintheamen meum; sicque in oculis eius disparuit. Et cognovit, quia Christus esset, qui sub specie panis super sanctum altare eidem lintheo involvi consuevit. Multa alia huic revelata sunt virgini, quae mihi non sunt relata, quae forte ab aliis sont conscripta. Non est diu, quod ab hac luce migravit, laboris sui ac patientiae mercedem receptura.

Notes:
  • 2943 Homil. III. p. 37.
  • 2944 sic omnes libri.
  • 2945 B in villa, praeter morem scriptoris; conf. IV, 45.
  • 2946 B Quida.
  • 2947 P reverebatur.
  • 2948 nostro add CD.
  • 2949 CP in.
  • 2950 CP solares radios.
  • 2951 B ascendentes et descendentes, iuxta Genes. 28, 12.
  • 2952 sancto om BD.
  • 2953 B quo.
  • 2954 stationes - observabant om CD.
  • 2955 praesentavit in templo.
  • 2956 B completum, C impletum.
  • 2957 Luc. 2, 22.
  • 2958 Cor. II, 12, 2.
  • 2959 C et, P hoc et.
  • 2960 CP verum an.
  • 2961 Homil. II. p. 28: « qui per bonne vitae sublimitatem et incorruptae famae odorem alios excrescere debent. » II. p. 70:, « spes mensuram excrescens, generat praesumptionem. »
  • 2962 AD emenso.
  • 2963 Cor. I, 2, 9.
  • 2964 B exsiccaret.
Indexed exemplum: TE018775, TE018777, TE018776, TE018778
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para