Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXI De Christina sanctimoniali, quae sanctam Mariam in sua Assumptione coronam de coelo super conventum Vallis sancti Petri demittere conspexit.

In Monte sanctae Walburgis coenobio ordinis nostri, quod duobus milliaribus2965 distat a Colonia, quaedam sanctimonialis virgo ante annos paucos est defuncta, nomine Christina. Huic Dominus et beata eius Genitrix plurima de secretis suis revelaverunt, ex quibus aliqua, non per ordinem, sed sparsim tibi replicabo. Cum tempore quodam in festivitate Assumptionis gloriosissimae Dominae nostrae visitaret apud nos praedictus Eustachius pater noster, et essent cum eo plures Abbates, in ipsa sacratissima nocte iam dicta virgo de loco nostro visionem vidit huinsmodi. Cum Abbas praefatus dicto Evangelio hymnum, Te Deum laudamus, inchoasset, illa stans in choro suo, mentis excessum passa est, viditque coelum super congregationem nostram apertum. Et cum illo in2966 tempore oratorium nostrum totum esset ligneum, utramque eius frontem auream esse conspexit. Sustollens oculos, cum in2967 coelum intueretur, gloriosam Dei Genitricem totius ordinis nostri patronam, in sede splendidissima vidit residentem, et circa illam sanctorum multitudinem, quorum aetas circa viginti quinque annos esse videbatur. Cum vero chorus monachorum inclinando devote cantaret, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, ipsa Virgo beatissima devotioni eorum congratulans, coronam mirae pulchritudinis, quales in ecclesiis pendere solent, per cathenam auream super conventum demisit2968. Loco autem nodi gemma erat pretiosa nimis ac lucida, in qua scriptum erat, o clemens, o pia, o dulcis Maria. De ipsa gemma tria procedebant brachiola2969, quae coronam dependentem retinebant. Ex nomine vero Maria, radii quidam exeuntes, nomina monachorum singulorum2970, eadem hora in choro existentium, quae per circuitum coronae scripta videbantur, illuminabant. In eisdem nominibus magna erat inaequalitas tam in positione quam in claritate, quia secundum qualitatem meritorum erat claritas nominum; et quorundam nomina, qui recentiori tempore venerant, quorundam nominibus videbantur superiora, qui diu in ordine laboraverant. Ex quo colligitur quod merita Domino famulantium non consistant penes spatium temporis, non in labore corporis, sed magis penes fervorem devotionis. Cum autem ventum esset ad illum locum2971: In te Domine speravi, non confundar in aeternum, coronam retraxit in coelum, clara voce dicens: Sicut ego hodie sum in gloria mea, ita isti omnes mecum erunt in aeternum. Cum nihil apud nos de hac visione sciretur, Theodericus de Lureke monachus noster, mane accedens ad Abbatem nostrum dominum Henricum, conquestus est ei quod eadem sanctissima nocte nihil potuisset habere devotionis, antequam ventum fuisset ad praedictum locum hymni, scilicet, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. De quo verbo postea satis mirabatur, cum ei visio recitata fuisset. - Antequam eadem sanctimonialis veniret ad ordinem, essetque nubilis et adulta, die quadam stans ad missam in ecclesia quadam, cum lecto Evangelio campanarius exisset, putans se posse redire ante Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, et sacerdos expletis secretis dixisset, Dominus vobiscum, Sursum corda, et cetera quae ibi sequuntur, imago Dei Genitricis desuper altare ad singula respondit. Illa novitatem vocis considerans, ut campanarium abesse deprehendit, defectum illum gloriosam Virginem supplevisse per os suae yconae non dubitavit. Ex quo nobis verecundia incutitur, si ibi desides et negligentes fuerimus, cum circa illud ineffabile sacramentum tanta sint sanctorum obsequia. Quod autem gloriosi nominis matris Domini invocatio aegrotis salus sit et medicina, subiecta probabunt exempla2972.

Notes:
  • 2965 ABDP milliariis.
  • 2966 in om BD.
  • 2967 in add B.
  • 2968 B dimisit.
  • 2969 CP brachia. Homil. IV. p. 176:, « Nodus vel globus de quo quibusdam brachiolis corona ipsa dependet, rotunditate sua atque nitore solare corpus exprimens, Christum significat solem iustitiae, qui radiis suae gratiae tam Apostolos quam discipulos sibi attraxit, sustentavit, illuminavit. »
  • 2970 BP singulorum monachorum.
  • 2971 AD locum illum.
  • 2972 B iam tibi subiecta probare poterunt exempla.
Indexed exemplum: TE018779, TE018780
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para