Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXIV De Adam monacho de Luka per sanctam Mariam a scabie capitis sanato, et de sanitatibus quas operatur in Monte Pessulano, et imagine eius apud Sardanay.

Adam sacerdos et monachus in Lucka, cuius supra memini capitulo decimo septimo, considerans me in huiusmodi miraculis delectari, ex multa caritate mihi de se ipso retulit quod dicturus sum. Cum, inquit, essem puer, ita caput habebam scabiosum, ut prae foetore putredinis eius, mecum sedere vel legere2991 scholares recusarent. Prima oratio quam didici, salutatio erat angelica, adhuc puerulus satis eam frequentans. Cum apud Monasterium Westfaliae positus fuissem ad litteras, et eundo ad scholas sive ad matutinas, quotidie transirem per quandam ecclesiam conventualem ex necessitate viae, sine intermissione ante oratorium in honore Dei Genitricis dedicatum, cum tribus veniis totidem feci salutationes. Nocte quadam putans ad matutinas fuisse compulsatum, surrexi tremens, et cum venissem ad iam dictum monasterium, essetque oratorium clausum, tribus vicibus secundum consuetudinem genua flectendo Dominam nostram angelico versiculo salutavi. Surgens vero, inveni ostium apertum, et tanta erat in ecclesia claritas, ut fulgori meridiano assimularetur. Quam cum stupidus intrassem, vidi ante maius altare septem matronas pulcherrimas residentes, unam in medio, quae ceteris clarior erat, et sex hinc inde, id est tres a dextris, et tres a sinistris. Media vero me vocans, cum propius accessissem, ait: Bone puer, quare non adhibetur cura capiti tuo? Respondente me: Domina, satis circa me laboraverunt amici mei, sed nihil profecerunt; subiunxit illa: Nosti quae sim? Cui cum dicerem, non domina; respondit: Ego sum mater Christi, et domina huius oratorii. Quia mei memoriam sollicitus2992 es habere, ego tibi curam adhibebo2993. Accipe fructus ligni fusilis, et fac tibi hodie ex eo lavari2994 caput tribus vicibus ante missam, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, statimque curaberis. Et adiecit: Accede ad me. Quod et feci. Flectente me coram ea genua, manum super caput meum ponens, ait: Ab hac hora usque ad2995 diem mortis tuae non dolebis caput. Mane vero cuidam feminae, quae me nutrivit, omnia haec2996 retuli. Quae in vallem proximam descendens, et ostensos fructus colligens, praedicto modo caput meum lavit, statimque convalui. Dolorem vero capitis nunquam ab illa hora passus sum, cum tamen hoc in ordine satis sit miraculosum.
NOVICIUS: Ut video medicina beatae Virginis nihil efficacius, nil2997 salubrius est.
MONACHUS: Nec mirum. Ipsa medicum genuit, ipsa medicinam generis humani ex se produxit. Unde scriptum est: Germinet terra herbam virentem secundum genus suum2998 , id est Maria Christum hominem. Animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est. Item expressius in Ecclesiastico: Altissimus de terra creavit medicinam2999 , id est ex came virginis salvatorem. Jesus interpretatur salvator sive salutare. Quia salvator, medicus est, quia salutare, medicina est. Quod Maria terra sit, testis est Isaias, qui dicit: Aperiatur terra et germinet salvatorem. Quod de hac terra creatus sit, idem Propheta dicit in persona Patris: Ego Dominus creavi illum3000 . Et Apostolus dicit eum factum ex muliere3001 . Quid ergo mirum si apud ipsam nuit medicamenta sanitatum, quae hortus est aromatum? Dilectus meus, inquit, descendit in hortum suum, id est in uterum meum, ad areolam aromatum3002 . Considera Rupem Amatoris et alia loca in honore ipsius dicata, et non miraberis, si parata fuerit ad medendum, et efficax ad sanandum. Unde in Monte Pessulano, ubi fons est artis physicae, tantas operatur sanitates in quadam sua ecclesia, ut medici gratiae invidentes, pauperculis infirmantibus et pro remedio sanitatum ad se confluentibus dicere soleant: Ite ad ecclesiam sanctae Mariae, deferte ei lumen, et recipietis sanitatem. Et cum hoc yronice dicant, pauperes ab eis passi repulsam, ad ipsam confugiunt, et sanantur. Numquid non vides quam celerem sanitatem consequantur febricitantes, ieiunium trium sabbatorum usque post solis occasum ipsi voventes?
NOVICIUS: Video et admiror.
MONACHUS : Considera yconam eius in Sardanay3003, quae in carnem versa oleum sine cessatione stillat. Huius rei testes innumerabiles sunt, qui de eodem loco in instanti venientes, oleum quod in oculis ipsorum de eadem sacra imagine receptum est, tam nobis3004 quam ceteris religiosis distribuerunt. In quibusdam vero ampullis te teste idem oleum incipit incarnari. Quod virtus nominis Mariae daemones fuget, praesto sont exempla.

Notes:
  • 2991 Homil. II. p. 29: « quem proprii genitores ad monasterium tradiderunt, et in ecclesia coepit canere et legere, nec uxorem ducere, nec monasterium deserere poterit. »
  • 2992 BP solitus.
  • 2993 DP adhibeo.
  • 2994 B lavare.
  • 2995 B in.
  • 2996 haec add B.
  • 2997 B nil - nil, CD nihil - nihil.
  • 2998 Genes. 1, 24.
  • 2999 Eccli. 38, 4.
  • 3000 Isai. 45, 8.
  • 3001 Galat. 4, 4.
  • 3002 Cant. 6, 1.
  • 3003 Sardanay videur esse abbatia de Sarnay, ordinis Cisterciensis in Gallia.
  • 3004 C Episcopis; conf. VIII, 84.
Indexed exemplum: TE018783
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para