Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXVII Item de matrona, quae per eandem salutationem angelicam liberata est ab oppressione adulterii.

Matrona quaedam cuiusdam honesti militis uxor, instinctu diaboli militem alium admisit. Quae post tempos aliquod inspiratione divina ducta poenitentia de crimine doluit, et adultero prorsus contradixit. Ille vero mariti eius absentiam observans, domum illius intravit, et cum solam reperisset, verbis solitis ad crimen solitum eam invitavit3008. Quod cum illa renueret, vi renitentem3009 opprimere nisus est. Et cum videret se illi non posse resistere, utpote femina debilis ac delicata fortissimo militi, ad totius castitatis patronam confugit3010 dicens: Rogo te Domina, per illud sanctum Ave Maria, quatenus in hac hora liberes me. Ad quod verbum virtus omnis in milite defecit et emarcuit, et femina se ab eius amplexibus excutiens, incorrupta evasit. Postea requisita3011 a milite de causa virium sibi subtractarum, respondit illi : Non mea virtute, sed gloriosi nominis Dominae nostrae hoc actum est. Quod cum audisset ille, territus est, nec amplius adulterii verbum ad illam facere praesumpsit.
NOVICIUS: Benedictum sit nomen Mariae.
MONACHUS: Quod vincula solvantur eius virtute, etiam3012 per exemplum tibi ostendam.

Notes:
  • 3008 B incitavit.
  • 3009 B renuentem.
  • 3010 B refugit.
  • 3011 C inquisita.
  • 3012 B etiam solvantur eius virtute.
Indexed exemplum: TE018785
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para