Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXVIII De Theoderico milite, cuius vincula meritis sanctae Mariae dirupta sunt.

Eodem tempore quo dominus Engilbertus Coloniensis Archiepiscopus aedificavit castrum in Furstinberg contra nobilem virum Gerardum de Brubach3013, iuvenis quidam miles de eius exercitu, Theodericus nomine, facere sibi volens nomen, ante idem castrum captus est. Diu ibidem incarceratus, cum pecuniam pro sua solutione dare spopondisset, extractus de carcere, positus est in domo superiore3014. Cui addita sunt vincula, et servi ad custodiam deputati. Habebat enim circa pedes anulos ferreos, et circa brachium eiusdem generis manicam, quae annexa cathena, parieti caute satis erat infixa. Nocte quadam cum esset dormiens inter sex satellites tam se quam reliques captivos custodientes, et Dominam nostram, nec non et alios sanctos solito invocasset, obdormivit. Et ecce in somnis vidit se transpositum in monasterium nostrum. De quo cum vellet egredi, sedens in equo more femineo necessitate vinculorum, dixerunt ei duo ex monachis nostris, Manegoldus3015 scilicet et Henricus cognati eius secundum carnem: Nolite egredi, sed revertimini, quia sancta Maria de Hesterbach3016 liberavit vos. Hoc etiam nomine vocatur domus nostra. Ad quod verbum ille evigilans, gavisus est. Et de visione cogitans, utrumnam vera esset3017 an fantastica scire volens, mox ut digitos admovit, pedem unum sine omni3018 difficultate extraxit. Simili facilitate manum a cathena liberavit. Saepius ista tentaverat, sed non profecerat. Cumque ex motu vinculorum unus servorum evigilasset, territus miles, circulum reponere voluit, nec potuit. Tunc primum intelligens, tale -[f° 38]- miraculum Dei Genitricis meritis circa se gestum, servo rursum obdormiente, leniter surrexit, et vincula adhuc servans in uno pede, per lintheamen per fenestram se demisit3019, et fugit. Quod dum servus comperisset, clamore fugam eius prodidit; sed manus humana capere non potuit quem virtus divina protexit. Multi eum3020 tubis et canibus insecuti sunt, et cum saepius in proximo sub frutectis latitaret, invenire eum non potuerunt. Qui ad nos veniens, eosdem circulos pro gratiarum actione super altare beatae Virginis obtulit, et qualiter eius meritis liberatus sit, nobis per ordinem recitavit. Acta sunt haec anno gratiae millesimo ducentesimo decimo nono.
NOVICIUS: Quia eosdem circulos vidi, amplius eidem credam miraculo.
MONACHUS: De hoc etiam quod timores pellat nomen Mariae, rem quam nuper audivi tibi referam.

Notes:
  • 3013 B Bubach.
  • 3014 D superiori.
  • 3015 B Wanegoldus.
  • 3016 CD Heisterbach. Mox ABDP liberabit.
  • 3017 BP esset vera.
  • 3018 omni add B.
  • 3019 BCDP dimisit.
  • 3020 BDP enim.
Indexed exemplum: TE018786
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para