Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXIX De sacerdote de Polege, cui sancta Maria apparens timores tonitruorum temperavit.

In Polege3021 villa Dioecesis Treverensis sacerdos quidam parochiam regit, vir secundum suam possibilitatem multae hospitalitatis, atque laudandae castitatis. Adhuc enim corpore virgo est. Die quadam quendam3022 ex conversis nostris hospitio recipiens, ait ad illum: Ordinem vestrum plurimum diligo, quia multum boni mihi contigit per eum. Antiphonam illam gloriosam, scilicet, Salve regina misericordiae, ab illo habeo, et quid mihi propter illam contigerit, ad aedificationem vobis enarrabo. Ad omnes horas meas illam dicere consuevi. Cum die quadam campum brevem transirem, quandam visitare inclusam, iuxta ecclesiam solitariam habitantem, orta sunt tonitrua tam valida, ut ictus ictui succedens, vires ambulandi mihi adimerent3023. Veniens tandem3024 cum multo labore simul ac timore ad ecclesiam, ipsam intravi, et coram altari me prosternens, pro ipsa tempestate Dominam nostram interpellavi. Et ecce matrona virginei vultus magnique decoris de altari ad me veniens, cum admirarer quaenam esse, illa prior me aHocuta est dicens : Quia antiphonam, Salve regina misericordiae, libenter ac frequenter decantas, nunquam tonitrua neque fulmina, quorum timore saepius affligeris, te laedent. Sicque ad altare rediens, in oculis meis disparuit. Et statim intellexi, quia ipsa esset clemens illa, pia ac dulcis Maria. Ab illa enim hora usque hodie a timore praedicto tempestatum, quo nimis afficiebar, meritis beatae Virginis liberatus sum.
NOVICIUS: Quantum ex hac visione colligo, videtur quod in sequentiis, cantilenis et hymnis aliisque cantibus in eius honore dictatis, plurimum delectetur.
MONACHUS: Hoc certum est, si tamen humiliter et devote eis3025 laudetur.

Notes:
  • 3021 Polch prope Mayen.
  • 3022 B unum.
  • 3023 CP adimeret.
  • 3024 C tamen.
  • 3025 C cum eis, D in eis.
Indexed exemplum: TE018787
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para