Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM III De plaga Frisiae ob iniuriam Dominici corporis.

Parvo post haec emerso2825 tempore, anno videlicet gratiae millesimo ducentesimo decimo octavo, mare in partibus Frisiae terminos suos egrediens, multarum provinciarum terras occupavit, villas delevit, ecclesias lapideas deiecit, tantam hominum extinguens2826 multitudinem, ut summa centum millia transcenderet. Ita exaltati sunt fluctus eius, ut turrium altitudines operire viderentur, et procella procellam impellens, generale diluvium terris minaretur. Et sicut dictum fuit Abbati nostro, cum eodem anno visitationis gratia Frisiam intrasset, quod2827 fluctus furentes etiam usque2828 Coloniam pervenissent, si non is qui eos excitaverat, Genitricis suae, ut postea dicetur, precibus compescuisset.
NOVICIUS: Nosti causam tantae plagae?
MONACHUS: Novi. Friso quidam arte pugil in eadem provincia exstitit, qui quotiens de taberna ebrius rediit, totiens uxorem verberibus et plagis satis tribulavit. Tempore quodam timore mariti infirmitatem simulans, ne simulatio eadem posset notari, corpus Domini sibi dari postulavit. Venienti sacerdoti pugil cum scypho cervisiae ebrius occurrens, bibere eum2829 monuit. Et eum ille responderet: Corpus Domini porto, non modo2830 bibam; iratus Friso cum scypho pixidem percussit, et omnes hostias de illa excussit, ita ut per pavimentum dispergerentur. Matronae vero, quae consolationis gratia convenerant, super singulas hostias tanquam stellas radiantes viderunt. Quas sacerdos gemens ac dolens in pixidem recollegit et abiit. Friso vero a Decano provinciae citatus, excommunicatus est, sed non curavit. Qui tandem ad hoc compulsus est, ut cruce pro tanto sacrilegio signatus cum iam dicto sacerdote etiam cruce signato veniret Romam. Cui dominus Honorius Papa culpam confitenti pro poenitentia iniunxit, ut mare transiret, ibique tribus annis in armis Christo serviret2831. Quid plura? Mare transierunt ambo, et ante Damiatam mortui sunt ambo. Quibus defunctis, cum anno eodem Dominus provinciam terribiliter, ut supra dictum est, plagasset, et causa plagae populum lateret, matronae cuidam valde religiosae, Domino ieiuniis2832, orationibus, vigiliis et eleemosynis servienti, materterae videlicet domini Witboldi2833 Abbatis sancti Bernardi, beata Dei Genitrix, lacrimis eius mota, populique miserta, apparens sic ait: Propter iniuriam filii mei in sacramentum corporis eius factam, submersa est Frisia, et adhuc amplius plagabitur, si condigna poenitentia non fuerit subsecuta. Ex quibus verbis colligitur, quod non solum pugilis, sed communibus populi peccatis exigentibus, hoc evenerit. Moxque adiecit mater misericordiae: Leva oculos tuos contra mare. Quod cum fecisset, contemplata est pixidem a pugile percussam, in summitate fluctuum natantem. Quae cum in tantum approximasset2834, ut posset cognosci2835, ait: Ecce corpus filii mei. In loco enim ubi dispersum est, aedificanda est ecclesia, et debet ei tanta exhiberi reverentia, quomodo sepulchro Dominico. Hoc etiam noveris, quod ambo mortui sunt, pugil scilicet et sacerdos. Sed pugil, eo quod sine contritione obierit, sepultus est in inferno; sacerdos vero adhuc tenetur in purgatorio. Retulit tamen nobis Theodericus Prior de Yesse, eundem pugilem, quantum ad signa exteriora, cum proficisceretur, satis magnam habuisse contritionem; sed credendum est beatae Dei Genitrici. Hac visione cognita, dominus Theodericus Episcopus Monasteriensis, ad cuirs Dioecesim maxima pars Frisiae pertinet, missis litteris suis per Ydidam sancti Bernardi cellerarium, sicut nobis ipse retulit, sollemnem provincialibus poenitentiam iniunxit. Quod autem insufficiens fuerit, ex hoc probatur, quod anno praeterito denuo punita est Frisia, multis millibus per aquarum inundationes submersis. Matrona quaedam praedives ex praedicti pugilis domo ecclesiam aedificavit. Ex his quae dicta sunt, considerare potes, quam sollicita sit circa hominum salutem beata Virgo Maria, cui tanta cura exstitit de poenitentia. Quod vero tribulatorum sit consolatrix, sequentia declarabunt.

Notes:
  • 2825 ADP emenso.
  • 2826 CP extinguens hominum.
  • 2827 quod om P.
  • 2828 AD usque ad.
  • 2829 eum add D.
  • 2830 AD modo non.
  • 2831 C deserviret.
  • 2832 ABDP in ieiuniis.
  • 2833 CD Wicboldi, B Wiltboldi, P Winiboldi.
  • 2834 C appropinquasset.
  • 2835 CP agnosci.
Indexed exemplum: TE018749
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para