Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXX De beata Elizabeth de Sconavia, quae ad illum versiculum: Audi nos, et cetera, vidit sanctam Mariam flexis genibus Christum pro conventu orare.

Tempore quodam, sicut ex relatione religiosorum didici, cum conventus sanctimonialium in Sconavia3026 sequentiam: Ave praectara maris Stella, in quadam sollemnitate sanctae Dei Genitricis decantaret devotissime, venerabilis virgo Elizabeth, tunc ibidem magistra, mentis excessum passa, ad illum versiculum: Audi nos, nam te filius nihil negans honorat, vidit Dominam nostram flexis genibus pro eodem conventu preces fundentem. Ab illa enim die usque hodie ex institutions iam dictae Elizabeth idem conventus ad eundem versiculum, cum sequentia decantatur, veniam petere consuevit.

Notes:
  • 3026 Sconavia, Schönau, coenobium monialium Dioecesis Herbipolitanae, ad fluvium Jaxt.
Indexed exemplum: TE018788
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para