Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXXII De milite propter domini sui uxorem tentato, quem sancta Maria per osculum liberavit.

Miles quidam aetate adolescens, cum quodam milite divite domino suo a quo beneficiatus erat, habitabat. Et licet aetate floreret, amplius tamen florebat virtute virginitatis3030. Invidia operante diaboli, ab uxore domini sui gravissime coepit tentari. Qui cum per annum eadem incessanter tentatione laboraret, iamque ei intolerabilis esset, submota verecundia, dominae suae quid pateretur aperuit. A qua repulsam passus, amplius affligebatur. Casta enim erat matrona, et viro3031 suo fidelis. Veniens ad quendam heremitam, de cuius consilio totus pendebat, passionem suam illi cum lacrimis confessus est. Cui vir sanctus fiducialiter respondit: O3032 nihil aliud nocet tibi? Ego tibi dabo consilium3033, ut desiderium tuum consequatur effectum. Per annum istum singulis diebus si fieri potest in ecclesia Dominam nostram Dei Genitricem Virginem3034 Mariam centies cum totidem veniis angelico versiculo salutabis, et quicquid volueris, per illam impetrabis. Sciebat enim quod castitatis amatrix iuvenem castum licet in errore positum, non desereret. Cumque iuvenis in multa simplicitate Dominae nostrae iniunctum obsequium impenderet, die quadam sedens in mensa domini sui recordatus est, quia dies eadem terminus esset anni. Et statim surgens equum -[f° 41]- suum ascendit, vicinamque intrans ecclesiam, orationes solitas explevit3035. Qui cum exiret de ecclesia, vidit matronam pulcherrimam, omnem decorem humanum transcendentem, equum suum per frenum tenentem. Miranti quaenam esset, illa respondit: Placetne tibi species mea ? Dicente milite, nunquam pulchriorem te vidi; illa subiunxit: Sufficeret tibi si me posses habere uxorem, necne3036? Cui cum responderet: Cuilibet Regi bene sufficeret species tua, et beatus iudicaretur tuo consortio3037; subiecit illa: Ego ero uxor tua. Accede ad me, et da mihi osculum. Et coegit eum. Dixitque: Modo initiatae sunt nuptiae, et in tali die coram filio meo perficientur. Ex hoc3038 verbo cognovit eam esse matrem Domini, cuius castitas humanae congaudet integritati. Apprehendensque strepam equi eius, ut ascenderet praecepit, cuius auctoritate miles pressus, obedivit. Ab illa hora ille3039 tam plene a tentatione praedicta liberatus est, ut etiam uxor domini sui miraretur. Haec3040 cum heremitae recitasset per ordinem, ille Genitricis Dei pietatem simul et humilitatem admiratus, respondit: Ego interesse volo diei nuptiarum tuarum. Interim de rebus tuis disponas. Quod cum fecisset, et heremita venisset ad diem praefixum, dixit iuveni: Sentis aliquid doloris? Respondente illo, non, cum secundo post horam id ipsum ab eo sciscitaretur, respondit: Modo sentio. Qui post paululum agonizans, spiritum exhalavit; et coelestem thalamum promissas nuptias celebraturus intravit.

Notes:
  • 3030 B castitatis. Conf. VII, 16. 54.
  • 3031 C marito.
  • 3032 C o si.
  • 3033 C bonum consilium.
  • 3034 Virginem add B.
  • 3035 C complevit.
  • 3036 necne add ABD.
  • 3037 BCD consortio tuo.
  • 3038 ACDP quo.
  • 3039 CP ab illa hora, AD ab hora illa.
  • 3040 C hoc.
Indexed exemplum: TE018790
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para