Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXXVI De Henrico monacho eiecto, qui meritis beatae Mariae receptus est.

Eodem tempore quo Daniel monachus in Hemmenrode, vir simplex et rectus, ultimam incidit infirmitatem, laborabat in eodem domo ydropisi alius quidam monachus Henricus nomine, ordine sacerdos, non tamen adhuc lecto decumbens, sed ambulare vix3054 sufficiens. Qui ad lectum infirmitatis3055 appropians, haec verba ab eodem Daniele audivit: Monachus ille multas habet beatae Virgini referre gratias. Audiens hoc3056 Henricus, miratus est, et inquiri fecit ab eo, quidnam3057 his verbis notare voluerit. Qui respondit, eum auxilio Dominae nostrae fuisse receptum. Fuerat namque ob excessus quosdam moresque reprobos idem Henricus eiectus de domo. Unde nimium dolens, die noctuque lacrimis et orationibus insistebat invocare beatam Virginem, ut ipsa ei regressum ad propriam domum donaret. Tempore generalis Capituli per Abbatem suum seniores interpellavit, qui unanimiter ei contradixerunt, eo quod incorrigibilis existeret. Quod ubi comperit3058, iratus beatae Virgini omne servitium quod ei impendere consueverat3059, subtraxit. Tandem ductus de hoc poenitentia, obsequium neglectum resumpsit, et valefaciens Portensibus3060 ad Claustrum rediit, misericordiam quaesivit, sed non invenit. Suasit ei Abbas qui solus ei erat propitius, ut Archiepiscopum Treverensem adiret, et3061 eius ope et interventu ingressum obtineret3062. Utrumque factum est. Omnia tamen haec circa illum gesta fuisse per clementiam beatae Dei Genitricis praedicto Danieli revelata sunt. Vis nunc nosse quam sincero affectu diligentes se diligat, quantum dilectos honoret, et quam mirificis revelationibus eosdem glorificet?
NOVICIUS: Talia audire cibus mihi est.
MONACHUS: Quae dicturus sum, multorum didici fida relatione religiosorum3063.

Notes:
  • 3054 AD sed ambulavit, C sed vix ambulare, BP sed ambulare.
  • 3055 DP infirmantis. Conf. IV, 15. p. 186.
  • 3056 D haec.
  • 3057 libri quid in.
  • 3058 C percepit.
  • 3059 C consuevit.
  • 3060 Porta, coenobium Saxoniae prope oppidum Naumburg; hodie vocatur Schul-Pforte. Conf. XI, 18.
  • 3061 BC ut.
  • 3062 B retineret.
  • 3063 religiosorum add B.
Indexed exemplum: TE018794
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para