Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXXVII.3064 De miris visionibus domini Bertrammi monachi de Karixto.

In Lombardia quadam domo3065 ordinis nostri, quae Karixtus dicitur, ante paucos annos monachus quidam exstitit nomine Bertrammus. Iste tam ferventi motu caritatis Dominam nostram sanctam Dei Genitricem amabat, ut non sine magno cordis cruciatu audire posset, si forte dubitative quis diceret vel legeret de corporali illius assumptione. Cum iam fecisset in ordine quindecim annos, adhuc virens3066 aetate, in vigilia Assumptionis eiusdem gloriosae Virginis rogavit Abbatem, ut sibi liceret ire ad vicinam grangiam, dicens se non posse audire neque sermones Hieronimi in choro, neque sermonem in Capitulo, timens quod praedictum est. Erat enim grangiarius. Abbas sanctitatem illius turbare timens, annuit eius petitioni. Cumque venisset iuxta grangiam, angelus Domini mirabili quodam modo illum rapuit, et ad spatium unius dietae, iuxta parvam quandam ecclesiam, vicinam satis castro fratris sui carnalis, viri nobilis, deponens, disparuit. Equus vero cui insederat, et servus iuxta grangiam dimissi sunt. Erat autem fluvius, qui sine nave3067 transvadari non potuit, inter castrum et capellam. Qui cum sederet admirans ubinam esset, vel qualiter ad illum locum devenisset, iuvenis quidam splendidus de ecclesia exivit, et quia Domina nostra ipsi ocius ingredi3068 ecclesiam mandaret, voce clara nunciavit. Ingressus ecclesiam, vidit sanctam Dei Genitricem in corpore glorificato in sede miri decoris residentem. Sedebant circa illam diversi ordines sanctorum, Patriarchae videlicet, Prophetae, Apostoli, Martyres, Confessores, Virgines, Viduae, Coniugati. Erat autem hora nona. Quem Virgo beatissima salutans familiarius, ait: Bertramme, meliores sermonibus Hieronimi hic audies sermones. Dicta nona a circumsedentibus3069, per intervalla dictae sunt et horae reliquae, vesperae videlicet, completorium, matutinae, laudes, prima, tertia, sexta3070. Eratque psalmorum sive reliquorum cantuum melodia tam suavissima, et vocum tanta concordia, ut sermo nullus exprimere posset. Deinde vultum iocundissimum ei exhibens, voce hilari ac dulci sic ait: Bene scio Bertramme, quare nunc egressus sis de claustro tuo. Noveris pro certo, me in utraque substantia, id est corpore et anima, glorificatam, et die quadragesimo a mortuis resuscitatam3071.
NOVICIUS: His verbis concordat visio dominae Elizabeth de Sconavia, in qua legitur sub eisdem verbis, Dominam nostram3072 ei resurrectionem suam revelasse.
MONACHUS: Tanto amplius fides adhibenda est huic visioni. Mox ut beata Virgo verba praedicta protulit, conventus ille coelestis disparuit, et monachus in loco se suae sessionis solum invenit3073. Nutu divino germanus eius, de quo supra dictum est, adveniens, cum solum illum ibidem reperisset, et quid ibi solus sederet vel unde veniret adinterrogasset3074, omnia quae circa se gesta sunt, ne laicum scandalizaret, per ordinem recitavit. Tunc ille: Exspectate hic frater, donec equum vobis adducam. Mira res. Festinante illo ad castrum, angelus Domini monachum in momento in locum, de quo tulerat illum, reposuit. Reversus miles, cum non invenisset quem dimiserat, apostatam sive eiectum illum aestimans, ad monasterium cursitavit. Ad quod dicto completorio veniens, Abbatem vocavit, et ubinam frater suus esset requisivit. Cui cum Abbas signaret, ut exspectaret usque mane, et ille turbatus responderet, scio quia eiecistis eum, minareturque monasterio, rupto silentio respondit Abbas: Per licentiam meam ad proximam grangiam equitavit, non dubito quin ibi sit. Ierunt simul, et in capella conversorum orantem illum3075 invenerunt. Et cognoverunt ex testimonio illorum, quia eadem hora qua miles cum iuxta castrum reliquerat, eandem grangiam intraverit3076.
NOVICIUS: In his quae dicta sunt, parem hunc iudico virum duobus antiquis Prophetis, Ezechieli scilicet et Abacuc. Ex quibus unus mirabiliter vidit quae agebantur in Jerusalem. Alter vero de Judaea subito translatus est in Babylonem3077.
MONACHUS : Aliquid amplius in isto considero. Magis miraculosum videtur3078 corpus glorificatum sive coelestes ordines oculis corporeis posse videre, quam in spiritu, qualem visionem se Ezechiel vidisse testatur.
NOVICIUS: Consentio.
MONACHUS: Maiorem iudico visionem quae sequitur. - Die quadam angelus Domini ex parte Abbatis signum ei fecit, ut ad portam veniret; secutus est ille praecedentem, et cum ad portam non invenisset Abbatem, eodem signo angelus eum traxit in campum. Qui cum miraretur quonam esset iturus, et ille signis ex parte Abbatis sequenti nimis esset importunus, venerunt ad quosdam montes sublimes. Quibus transmissis, locum ingressi sunt amoenissimum, arboribus et diversi generis floribus nimis deliciosum. Erat enim paradisus terrestris. Inter cetera quae ibidem vidit, duos senes splendidos, Enoch videlicet et Heliam, conspexit et agnovit. Tenebantque in manibus librum maximum, litteris aureis scriptum3079, uno tantum folio vacuo. Et dixit ei angelus Domini: Iste est liber praedestinationis, continens omnia nomina electorum, qui ab initio mundi usque ad diem hanc nati sunt. Cum autem folium quod vacuum cernis, perfectum fuerit, mundus consummabitur. Et ostendit ei nomen suum. Quod cum laetus legisset, adiecit: Nunquam delebitur nomen tuum de libro hoc. Iste est liber de quo David dicit in Psalmo: Et in libro tuo omnes scribentur3080 . Et Dominus in Evangelio: Gaudete et exultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelo3081 .
NOVICIUS: Si in illo libro soli electi scribuntur, quid est quod idem Propheta de reprobis dicit: Deleantur de libro viventium3082 ?
MONACHUS: Psalmista hic loquitur secundum spem illorum, qui de sua praesumentes iustitia, putant se ibi esse scriptos. Quod autem nullus reproborum in eo scribatur, mox ostendit, cum subiungit: Et cum iustis non scribantur.
NOVICIUS: Placet quod dicis; sed rogo ut si aliquid adhuc nosti de hoc beato3083 viro, dicere mihi non differas. –
MONACHUS: Tempore quodam cum esset in oratione, beatam Genitricem Dei3084 ex opposito sui supra cespitem virentem stare conspexit. Et ecce fons aurei coloris e regione cum impetu erumpens, rivulum suum ad pedes eius dirigebat. Cuius lapilli lapides erant pretiosi, smaragdi videlicet, carbunculi, topazii, saphiri, iacincti. Cumque de visione miraretur, ait illi Domina nostra: Nosti Bertramme, quid ista significent ? Dicente illo, non Domina; respondit: Fons iste aurei coloris ordo Cisterciensis est, qui sicut aurum reliqua metalla, ita ceteros ordines tam dignitate quam sanctitate praecellit in Ecclesia. Illis iam3085 ex magna parte fluentibus a me, iste speciali quadam praerogativa dilectionis non cessat fluere ad me. Lapilli pretiosi quos vides in rivulo, speciales amici mei sunt in ordine, et in obsequio meo plus ceteris ferventiores. Sicque disparuit visio in oculis eius. Omnia haec recitata sunt Abbatibus tempore Capituli generalis. Multa alia vir iste beatus vidit et egit digna relatu, quae mihi non sunt recitata.
NOVICIUS: Miror si aliquas vir tam sanctus habuerit in ordine tentationes.
MONACHUS: In principio conversionis suae ut audivi de cibis regularibus plurimum tentabatur, sicut vir nobilis et delicatus. Hoc cum dixisset Abbati, intelligens ille ex munditia conscientiae eius, Spiritum sanctum esse in eo, respondit: Roga Deum quod vis, et non negabit tibi. Oravit ille, et exauditus est. Ab illo tempore in tantum delectabatur in cibis regularibus, ut de licentia maioris abstinentiae Abbati foret importunus.
NOVICIUS: Beati sunt claustrales, qui ad tantam familiaritatem Dei Genitricis admittuntur.
MONACHUS: Non solum claustrales, imo et personas saeculares se diligentes mater pulchrae dilectionis3086 diligit et honorat. Ex quibus occurrit beatae memoriae Walterus de Birbech, cuius supra in diversis locis memini, quem non solum inferioris ordinis homines, sed et Reges et principes nobilesque venerabantur, audientes beneficia a matre Domini concessa.
NOVICIUS: Cuius fuit3087 professionis vir iste, ex superioribus novi; sed quis fuerit vel qualem duxerit vitam ante conversionem, sive conversus in ordine, scire desidero.
MONACHUS: Quicquid de illius actibus memoria dignum novi, fida tibi pandam relatione.

Notes:
  • 3064 Homil. I. p. 130.
  • 3065 B domo quadam.
  • 3066 ACDP iuvenis.
  • 3067 CD navi.
  • 3068 B citius intrare.
  • 3069 C circumstantibus.
  • 3070 BC et sexta.
  • 3071 ACDP suscitatam.
  • 3072 P et pr A Domina nostra.
  • 3073 C se suae sessionis invenit solum, D se suae sessionis invenit, BP suae sessionis se solum invenit.
  • 3074 CP interrogasset, B ipsum interrogasset.
  • 3075 illum add B.
  • 3076 BC intravit.
  • 3077 Ezech. 8. Dani. 14, 35.
  • 3078 B quod magis videtur miraculosum.
  • 3079 BD conscriptum.
  • 3080 Psal. 138, 16.
  • 3081 Luc. 10, 20.
  • 3082 Psal. 68, 29.
  • 3083 BC bono.
  • 3084 BCD Dei Genitricem.
  • 3085 B namque.
  • 3086 Eccli. 24, 24.
  • 3087 BP fuerit.
Indexed exemplum: TE018852, TE018796, TE018795
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para