Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXXVIII.3088 Vila domini Walteri de Birbech.

Igitur Walterus de Birbech villa oriundus exstitit, vir dives ac potens et3089 nobilis valde, consanguineus Henrici Ducis Lovaniae. Qui cum esset militiae saeculari adhuc aetate florens deditus, et in ea strenuus satis atque nominatus, Dominam nostram sanctam Dei Genitricem semperque Virginem Mariam ab ipsa pueritia coepit invocare, et ex intimo cordis affectu diligere, atque ieiuniis, eleemosynis et missarum celebrationibus honorare. Licet enim corpore deditus esset, ut dictum est, tornamentis, corde tamen totus erat in obsequio beatae Virginis. - Tempore quodam cum properaret ad quoddam tornamentum, multos3090 milites habens in comitatu, venissentque3091 ad ecclesiam quandam, illos ut missam audire vellent hortabatur. Quod cum recusarent, moram tantam sibi periculosam esse praetendentes, illis recedentibus ipse mansit, missam de sancta Maria sibi cantari fecit, et obtulit; sicque socios insecutus est. Cui cum aliqui de tornamento occurrerent, et hoc ex responsione illorum cognovisset, subiunxit: Estne adhuc3092 inceptum? Dicentibus illis, etiam, respondit: Quis fortius ibi facit? Dominus Walterus inquiunt de Birbech, ipse in ore omnium est, omnibus praefertur et ab omnibus laudatur. Aliis vero occurrentibus, et similia dicentibus, stupens admirabatur, quidnam hoc portenderet. Actum est ineffabili pietate beatae Virginis, ut militem devotum in obsequio suo tardantem, interim in tornamento honoraret, eiusque absentiam mirabili quadam virtute suppleret. Veniens tamen ad locum, armavit se, et intravit, sed nihil magni illic egit. Ludo vero expleto, quidam ex militibus hospitium eius intraverunt, et ut secum mitius agere dignaretur deprecabantur. Quibus cum diceret: Quae est causa petitioms vestrae? responderunt: Hodie cepistis nos, et rogamus ut bene nos tractetis. Waltero negante, ac dicente: Ego vos non cepi; responderunt: In rei veritate nos hodie dextras vobis dedimus, nos signa vestra militaria ibi vidimus, nos vocem vestram ibi audivimus. Et cognovit statim hoc actum fuisse gratia beatae Virginis, quam honoraverat in missa.
NOVICIUS: Cum sit mortale peccatum, ire et exercere tornamenta, quomodo beatae Virgini placere potuerunt oratio et oblatio Walteri?
MONACHUS: Duo ibi committuntur peccata mortalia, superbia scilicet et inobedientia. Superbia, quia fit intuitu laudis humanae; inobedientia, quia fit contra prohibitionem Ecclesiae. Unde in tornamentis occisi, extra cimiteria fidelium sepeliuntur. Cum autem obsequium praedictae missae Waltero potuisset esse meritorium vitae aeternae, si factum fuisset in caritate, nunc transivit in mercedem temporalem. Opera enim bona, id est de genere bonorum, temporaliter remunerantur3093. Homo etiam per illa, ut quidam ex scripturis probant, habilem se reddit ad gratiam suscipiciendam3094. Hoc verum esse, sequens probat exemplum. – Cum3095 alio quodam tempore nundinas illas execrabiles quaereret3096, et inter multos stans milites3097 missam audiret, sacerdos ut in canone calicem levavit, crucem auream sub eius3098 pede conspexit. Cui annexa fuit cartula, haec continens verba : Crucem hanc defer ex parte mea, Mariae scilicet matris Christi, amico meo Waltero militi de Birbech. Quam cum sacerdos legisset, post completionem missae pulpitum ascendit et clamavit: Estne aliquis hic miles, qui vocetur3099 Walterus de Birbech? Respondentibus quibusdam, ecce iste est; sacerdos eum scorsum duxit, crucem porrexit, et ubi illam invenerit, vel quis miserit intimavit. Quam laetus suscipiens, in Hemmenrode conversus, eam Abbati resignavit. Postea Comitissa Hollandiae, missis honestis nunciis, eandem crucem sibi dari3100 petivit, et tali modo obtinuit. Cumque conventus nunciis responderet, non possumus eam dare, nisi sit voluntas fratris Walteri, sperantes quod non annueret, requisitus de hoc respondit: Ego nihil proprietatis habeo, penes Abbatem est. Sicque dolentes illam miserunt. Cuius aurum tanti fulgoris est, ut omne aurum in eius comparatione pallescat. Quam Comitissa inter reliquias suas reposuit, ea uti non audens. Considerans Walterus adhuc in saeculo positus, tanta circa se beatae Dei Genitricis beneficia, in tantum in illius amore accensus3101 est, ut in quadam paupere ecclesia, in eius honore dedicata, conscio sacerdote, fune collo suo iniecta3102, servum glebae se illi super altare offerret, solvens singulis annis censum de capite suo, qualem servi originarii solvere consueverunt. Et quia propter honorem Reginae coelestis se tam valde3103 humiliavit, ipsa suum dilectum etiam3104 glorificavit. - Solitus erat in vigiliis omnium sollemnitatum3105 beatae Virginis ieiunare in pane et aqua, et saepe etiam in sextis feriis, ob reverentiam sabbati. Die quadam servus ieiunanti vas parvulum3106 fictile cum aqua obtulit, quam in eius manibus divina virtus in vinum optimum convertit. Qui cum gustasset aquam vinum factam3107, servum secrete vocavit et arguit, dicens sibi vinum pro aqua ministratum. Quod cum ille negasset, asserens se hausisse aquam de situla, vas recepit, et effudit, sicque aqua purissima impleta3108, ut securus esset, praegustavit, et obtulit. De quo cum3109 gustasset, sicut prius vinum invenit, et mox servo iratus sic ait: Ut quid mihi illudis en secundo3110, vinum pro aqua mihi offerendo? Ad quod verbum stupens servus, cum iuramentis maximis negavit. Tunc primum intelligens ex multa misericordia Dei Genitricis hoc miraculum circa se gestum, eundem servum adiuravit, ne illud unquam alicui hominum quoad viveret, manifestaret. Ex quo colligitur quod non cupidus erat inanis gloriae. Servus vero tanti particeps miraculi, frater est Arnoldus, qui cum eo venit ad ordinem, vir sanctus et multum ordinatus, et in monte Stromberg sepultus. Antequam moreretur, idem miraculum ad Dei gloriam publicavit, timens de thesauro occultato post mortem reddere rationem. - Audiens saepedictus Walterus ordinem Cisterciensem beatae Virgini dedicatum, omnia quae sunt huius mundi, divitias videlicet, honores et amicos, ob illius amorem reliquit, et in Claustro quod alio nomine Hemmenrode dicitur, cuius fama tunc temporis, sicut et hodie, clarissima fuit, habitum regularem suscepit. In quo coenobio quam humiliter sit conversatus, quam fervens fuerit et obediens, et in obsequio beatae Virginis devotus, testes sunt omnes monachi eiusdem monasterii. Psalterium vero, hymnos, cantica et alias de Domina nostra orationes plurimas in probatione didicerat, quae omnia studiosissime frequentavit. Missae quotidianae Dominae nostrae semper interesse voluit; quicquid pene loquebatur, aedificatorium fuit. – Quia non solum verbis et aspectu, imo etiam odore famae eius multi aedificabantur, magister hospitum creatus est. Tempore quodam ductus est ad monasterium spe curationis quidam obsessus, et in hospitio receptus. Erat enim rusticus dives satis ac notus. Qui cum nullo remedio posset sanari, non reliquiis sanctorum, non orationibus monachorum, saepedictus Walterus auctoritate officii frequenter eum visitans, orationes et rithmos3111 quos habebat, de Domina nostra conscriptos3112, super caput hominis legit, sacras picturas ostendit, per quae omnia daemonem ut exiret adiuravit. Die quadam cum psalterium super obsessi caput posuisset, obsidens clamans et furens, in tantum hominem a quo exire cogebatur, turbavit et allisit, ut cadens in terram mortuus diceretur. [p. 53] Post horam ad se reversus surrexit, a diabolo se liberatum clamitans. Conversas vero qui curationi huic interfuit, et rusticum furentem servavit, ista mihi recitavit. Vadens ille sanus in domum suam, post aliquantulum temporis rediit, gratias agens beatae Virgini eiusque servo suo curatori, hoc verbum audiente conventu adiiciens: Si nihil esset amplius reliquiarum in monasterio isto, praeter hunc sanctum virum cuius meritis curatus sum, toti loto sufficere deberet.
NOVICIUS: Magna sunt quae dicis.
MONACHUS: Non solum daemones, sed et bruta animalia illius sanctitati obediebant. Erat monasterio poledrus pulcherrimus, et tanti valoris, ut tam Episcopus Treverensis quam Dux Lotharingiae quadraginta ut puto marcas argenti offerrent3113 pro illo. Species enim optimi dextrarii in eodem erat poledro. Timens conventus alterum offendere, si uni venderetur, per dominum Walterum duobus adhibitis conversis, eundem equum Comiti Hollandiae gratis transmisit. Venientibus eis in3114 quendam saltum, poledrus equitiam3115, id est gregem equarum, de longe pascere conspexit. Qui statim hinniens atque lasciviens, ex ducentium manibus se excussit, et cursu velocissimo ad equitiam properavit. Quem cum conversi insequerentur, fugiente equitia, magis poledrus ab eis3116 elongabatur. Quibus frustrato labore reversis, ait Walterus: Procedamus, equus iste perditus est, nisi sancta Maria illum nobis redonet3117. Vix ad duo milliaria processerant, et ecce poledrus velociter recurrens, qui nondum satis domitus fuit, velut ovis mansueta3118 ductorum suorum manibus colla subiecit. - Quia notus erat nobilibus terrae, et ab eis tum propter sanguinis nobilitatem, tum propter vitae sanctitatem venerabatur, saepe pro monasterii necessitatibus3119 contra voluntatem suam emittebatur. Tempore quodam descendens cum nave3120 domus quae vinum portabat, cum Zelandiam venissent, orta tempestas maxima omnes terruit, et navem3121 inclinavit. Accessit periculum periculo. Praedones ad eos remigantes, navim3122 depraedari conati sunt. Et ecce iusto Dei iudicio3123 duo vasa, vi ventorum eiecta, naviculam subverterunt, ipsosque praedones in profundum dimerserunt3124. Acta sunt haec in vigilia sancti Nycholai post mediam noctem. Singuli vitae suae timentes, Deo supplicabant. Ipse vero vir beatus de gurgustio navis egrediens, servo suo seorsum ducto confessionem fecit, et intravit. Deinde imagine sanctae Dei Genitricis eburnea, quam semper penes se habebat, coram se posita, ante illam se prostravit, et oravit, atque in ipsa3125 oratione leniter obdormivit. Statimque visum est ei quod dominum Arnoldum in Claustro, virum sanctum et probatae vitae, tempore psalmodiae cytharizare3126 audiret; sicque ex ipsa dulcedine vocis expergefactus est. Erat enim tempus3127 matutinarum. Intelligens protinus quod vir iustus eadem hora pro ipsis oraret, laetus exivit, omnesque consolans his verbis ait: Nolite timere, nullum nobis periculum nocere poterit, dominum Arnoldum de sancto Severino monachum nostrum audivi cytharizantem. Mox virtute divina et meritis beatae Virginis quam invocaverat, et iam dicti Arnoldi, tempestas sedata est. Haec cum relata fuissent domino Hermanno Priori, nunc Abbati Loci sanctae Mariae, statim dominum Arnoldum horum prorsus inscium vocavit, et quid in nocte sancti Nycholai infra matutinas cogitaverit, vel quid ibi egerit interrogavit. Cui ille respondit: Credite mihi, ego cytharizavi ibi. Quali modo? inquit. Et ille: Quando non possum habere devotionem, sub cuculla digitos ad similitudinem cytharizantis moveo, et cordas corde tango, sicque mentis torporem ad devotionem excito. Et miratus est Prior nimis, audiens haec. Quia vir litteratus est, puto exemplo Helisei hoc3128 eum facere, in quo ad vocem psalterii excitatus est spiritus prophetiae3129. - Ut enim taceam de fratribus, tantae fuit compassionis circa pauperes, ut in via directus, petentes praeveniret, ex nummis sibi ad expensas datis illis porrigens. Cum die quadam scholaris nudipes illi occurreret, et frigus esset, stare eum fecit, et descendit, calciosque extractos illi tribuit, et novis quos in sacco habebat reindutis, equum ascendit et abiit. Haec me praesente facta sunt. Discordantes concordabat3130, inobedientes exorabat, iracundos et impatientes ad cor saepius revocavit, tentatos exemplis plurimis quae semper ad manum habebat, alleviavit. Hinc est quod tempore quodam3131, cum de quodam verbo conferrem cum illo, in partem me traxit, et ait: Et ego magnas carnis meae patior tentationes. Ut aliis posset mederi, proprias infirmitates illis non erubuit confiteri. - Requisitus die quadam a praedicto Priore, sicut ipse mihi retulit, quid in mensa cogitaret, eo quod non intelligeret lectionem, respondit: Ego habeo ibi lectionem meam. Quando manducare incipio, qualiter pro me Dei filius sit ab angelo nunciatus3132, et in utero Virginis de Spiritu sancto conceptus, mente retracto; sicque primum folium verto. Deinde cogito3133, quomodo angelis concinentibus sit natus, et pannis vilibus involutus, in praesepio reclinatus; et ecce perlectum est folium secundum. In hunc modum transcurro circumcisionem, adventum Magorum3134, oblationem eius in templo, baptismum, et ieiunium, passionem, et resurrectionem, ascensionem, et sancti Spiritus adventum, extremumque iudicium. Talis est lectio mea quotidiana, cuius finis, finis est prandii. Quod in tali libro comedens legerit, testabantur lacrimae quas in mensa fudit3135. Plus enim delectabatur in sanctis meditationibus, quam in genuflexionibus, per quas spiritus contemplantis impeditur. Non multas ut dixi in oratione venias petivit, sed stans, vel super3136 genua iacens erecto vulto coelos respicere consuevit. - Antequam Deus eum vocaret de hoc mundo, cuidam monacho mirifica quaedam visio revelata est de illo. Existente eo in Vilari3137, quae domus est ordinis Cisterciensis, cum Abbate suo domino Eustachio, cum dies esset Dominica, totum conventum idem Abbas post coenam convocari fecit. Quod cum factum fuisset, et ipse diceret: Suntne fratres nostri modo hic omnes? responsum est ei: Omnes domine, exceptis duobus iuvenibus, qui de Francia hospites huc missi sunt, qui studiosi sunt valde circa silentium, maxime diebus quibus communicant. Secundo vero ex parte eius vocati, cum venissent, et eis Abbas moram improperaret3138, humiliter se excusantes, consederunt. Sequenti die conventus a labore rediens, et ante portam facto primo signo nonae, secundum exspectans, senior ex eis cum stans super fossorium suum se reclinaret, et nonam de Domina nostra diceret, sic stando leniter obdormivit. Et ecce ipsam Dei Genitricem, diversorum ordinum personis stipatam, in mira claritate inter se et portam transire conspexit. A qua cum minime quasi ignotus respiceretur neque vocaretur, tristis ait intra se: Heu mihi misero, quare me non vocat? Quae cum paululum processisset, miserta illius, monachum familiarius sibi adhaerentem remisit dicens: Voca monachum illum. Quem cum reversus vocaret et diceret: Veni, Domina nostra vocat te; prae gaudio expergefactus est. Intrans, et dominum Walterum considerans, dicebat intra se: Simillimus est monachus iste monacho, per quem hodie Domina nostra in somnis vocavit me, nisi quod cuculla illius grisea, huius autem alba est. Et recitavit visionem socio suo. Sequenti die cum dominus Abbas et Walterus essent recessuri, et ab eis praedicti iuvenes ad portam vocati, Walterusque in sua grisea cuculla staret, alba quae sibi fuerat accommodata deposita, ait monachus socio: Revera, iste est monachus qui vocavit me, vestem cognosco, de persona non dubito. Post dies paucos idem Walterus coepit infirmari, qui fide et caritate plenus, confessus atque contritus, beata Dei Genitrice se vocante, de tenebris transivit ad lucem, de fide ad speciem3139, de labore ad requiem, de merito ad praemium, de mundo ad patriam. Ad quam3140 nos perducat ipse Dei filius Dominus noster Jesus Christus ex Maria Virgine natus, qui est via in exemplo, veritas in promisso vita in praemio. Amen. Monachus vero Vilariensis et ipso vocatus, sicut ei fuerat praeostensum, paucis diebus interpositis migravit ad Dominum. Haec mihi relata sont a praedicto Abbate Eustachio. - Ut autem ostenderet Dominus quanti apud ipsum esset meriti matris suae dilectus, signis post mortem illum glorificavit. Eodem tempore Winemarus de Aldindorp, miles dives et honestus, lecto totus paralyticus decubuit. Audiens hominem Dei unice sibi dilectum ad Dominum migrasse, mox nuncium ad Claustrum misit, per quem sibi defuncti coturnos transmitti supplicavit. Missi sunt ei novi, et mox remissi, eo quod intellexisset eos domini Walteri non fuisse. Mox per eundem nuncium boti viri Dei satis veteres mittuntur, quos infirmus cum fide ac devotione suscipiens, statim ut manus praemortuas imposuit, beneficium3141 ex eis sensit. Simile actum est in pedibus. Ab illa enim hora coepit manus levare et pedes erigere, et totius corporis vires, sensim tamen, recipere. Eadem vero calciamenta ob amorem beati viri, et concessum sibi per illa beneficium, in tantum venerabatur, ut in castro suo capellam aedificaret, atque eosdem coturnos eius altario3142 ligneo, Abbate nostro praesente, includeret. - Alius quidam miles periculosum habens apostema in pectore, audiens per praedictos calcios tantam in Winemaro virtutem factam, unum sibi transmitti petivit, per quem, mox ut ulceris locum tetigit, plene convaluit.
NOVICIUS: Satis mihi iam fateor probatum, quod beata Maria diligentes se diligat et honoret.
MONACHUS: Non solum suos dilectores ac dilectos ad vitam ducit3143 aeternam, imo frequenter illos etiam ad honores provehit temporales.

Notes:
  • 3088 Homil. II. p. 5.
  • 3089 D et potens et, BC et potens ac.
  • 3090 multos add B.
  • 3091 ACDP venissetque.
  • 3092 IX, 23: « estne tibi adhuc satisfactum tot et tantis exemplis. »
  • 3093 Homil. I. p. 152: « Melius est manere in caritate, et venialiter peccare, quam sine caritate opera bona, id est de genere bonorum actitare. Bona propter statum esse nequeunt, quia aeterna mercede carent. Meretur is tamen aliquod temporale, ut sunt divitiae, pulchra proles, in bello victoriae, et in futuro mitigatio poenae. »
  • 3094 B recipiendam.
  • 3095 B dum.
  • 3096 B exquireret.
  • 3097 milites add B.
  • 3098 calicis.
  • 3099 BC vocatur. Conf. VIII, 85.
  • 3100 C donari.
  • 3101 BD succensus.
  • 3102 ABDP iniecto. Mox B servum ad glebam.
  • 3103 BC valide.
  • 3104 B etiam miraculis.
  • 3105 B festivitatum.
  • 3106 BC parvum.
  • 3107 Johan. 2, 9.
  • 3108 C repleta.
  • 3109 ADP dum.
  • 3110 X, 36: « nescio quis domum hanc en altera vice succendit. »
  • 3111 CP richmos, BD rigmos.
  • 3112 B compositos.
  • 3113 ACP offerret.
  • 3114 B ad.
  • 3115 ABDP equaritiam, C equariam, quam formam etiam A habet inferius. Emendavi ex loco XI, 17: ubi omnes codices in scriptura equitiae consentiunt.
  • 3116 B insequerentur, fugiens ad equas poledrus ab eis magis.
  • 3117 B restituat.
  • 3118 B mansuetissima.
  • 3119 B negotiis.
  • 3120 C navi.
  • 3121 B omnes in navi terruit et ipsam navim.
  • 3122 C navem.
  • 3123 AC iudicio Dei.
  • 3124 sic libri etiam IX, 12.
  • 3125 ACDP illa.
  • 3126 B chitharizare, et aliis in locis, chithara vel chythara. Qui scribendi modus in memoriam mihi revocat illos choritas, quorum meminit auctor supra VI, 5. p. 354: ad quem locum etymologiam protuli ineptissimam. Nam isti clerici nomen acceperunt, non a chorea, sed a Chore, id est, Core, quem vivum deglutivit terra. Locus autem laudatus sic est accipiendus: das ist, die sich eingedrängt haben, unterstützt durch die Macht der Grossen.
  • 3127 C hora.
  • 3128 BC haec.
  • 3129 Reg. IV, 3, 15.
  • 3130 B concordes faciebat.
  • 3131 B una vice.
  • 3132 B annunciatus.
  • 3133 C cogito om C.
  • 3134 D trium Magorum.
  • 3135 B lacrimae eius profudit.
  • 3136 CP supra.
  • 3137 ABDP eo Wilre. Homil. I. p. 137: « In Wilari domo Cisterciensis ordinis. » Intelligit auctor, ut puto, Vilare, Villiers-Betnach, abbatiam quatuor fere millibus ab urbe Metz disiunctam.
  • 3138 C improperasset.
  • 3139 Cor. II, 5, 7.
  • 3140 AP ad patriam ad quem, B ad Patrem ad quam. XI, 2: « de morte ad vitam, de mundo ad Christum. »
  • 3141 B bene statim.
  • 3142 BDP altari.
  • 3143 ABCDP di1igit, KR dirigit.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para