Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXXIX De Abbate nostro, cui virgam pastoralem sancta Maria porrigere visa est antequam in Abbatem promoveretur.

Post mortem Abbatis nostri Gevardi, huius praedecessoris qui hodie abbatizat, fuit apud nos sacerdos quidam aetatis decrepitae, Syfridus nomine, spiritum aliquando ut nobis videbatur habens prophetiae. Hic multis diebus ante celebrationem electionis quibusdam secretius praedixerat, quod dominus Henricus tunc Prior, Abbas esset futurus, et in ecclesia Treverensi in Abbatem consecrandus, Requisitus unde hoc sciret, respondit: Dominam nostram vidi ante presbyterium eiusdem ecclesiae, videlicet beati Petri, virgam ei porrigere pastoralem. Modum tamen visionis nemini dicere voluit. Quid plura? Tam concorditer in Abbatem electus est, ut Visitator miraretur, dicens tam unanimem electionem non posse esse nisi a Deo. Et quia tunc temporis ordines Coloniae fieri non poterant, propter captivitatem Episcopi Brunonis, licentiatum est ei a Prioribus, ordinationem suam recipere ab Archiepiscopo Treverensi Johanne. Divulgatum nobis fuerat, quia ordines sollemnes celebraturus esset apud Confluentiam, sicut et fecit. Assumptis secum electus noster quibusdam monachis qui erant ordinandi, profectus est illuc. Et dixi ego in corde meo: Bonus iste homo ab aliquo spiritu erroris in parte deceptus est. Et quia ea quae divinitus ordinata sunt, mutari non possunt, cum dominus Archiepiscopus, clericos ordinasset, et valde fatigatus esset, ait Abbati: Domine Abbas, multum sum lassus, in die Palmarum veniatis ad me Treverim, et libenter ibi vos consecrabo. Quod et fecit. Et miratus sum valde, nihil deinceps dubitans de veritate visionis.
NOVICIUS: Quid si male se habuerint in praelaturis sic a beata Virgine promoti?
MONACHUS: Sicut ab ea misericorditer exaltantur, ita dictante eius iustitia nonnunquam humiliantur, et hoc forte ad bonum suum.
NOVICIUS: De hoc mihi dicas exemplum.
MONACHUS: Exemplum non longe quaeram.

Indexed exemplum: TE018863
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para