Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM IV De sacerdote idiota, qui a sancto Thoma Cantuariensi degradatus, per beatam Mariam officium suum recuperavit.

Retulit mihi quidam Abbas de ordine nostro, de sancto Thoma Cantuariensi, qui nostris temporibus martyrizatus est, quiddam satis delectabile, quod nec in eius Passione legitur, neque in libris Miraculorum eius reperitur. Cum esset in eius Dioecesi sacerdos quidam idiota, nullam sciens missam nisi de Domina nostra, et illam quotidie celebraret, atque apud eum de hoc accusaretur, prohibitus est ob honorem sacramenti a beato Episcopo, de cetero dicere missas. Qui cum esset in tribulatione et egeret, beatamque Virginem iugiter invocaret, illa ei apparens ait : Vade ad Episcopum, et die ei ex parte mea, quatenus tibi restituat officium tuum, Respondit sacerdos: Domina, ego pauper sum et persona despecta, non me audiet, neque mihi patebit accessus ad eum. Beata Virgo subiunxit: Vade, et ego tibi viam praeparabo. Et ille: Domina, non credet verbis meis. Respondit illa2836: Dices ei pro signo, quod cum tali hora et in tali loco cilicium suum dissutum resarciret, ego illud ex parte una tenebam adiuvans eum. Statimque credet tibi. Mane sacerdos sine impedimento intrans ad Episcopum et beatae Dei Genitricis ei deferens nuncium, cum ille diceret, unde credam te ab ea missum? praedictum signum de cilicio subiunxit. Quo audito, beatus Pontifex stupens simul ac pavens, respondit: Ecce reddo tibi officium tuum, et praecipio tibi ut tantum missam de Domina nostra cantes ac frequentes, oresque pro me.
NOVICIUS: Satis miror pietatem Dominae nostrae, quod idiotam depositione dignum sic defenderet, et in2837 ministerio tanto dignum iudicaret.
MONACHUS: Hoc actum2838 est ex ineffabili eius misericordia, sicut in sequenti capitulo amplius mirari poteris.

Notes:
  • 2836 CF ei.
  • 2837 in add ACD.
  • 2838 B factum.
Indexed exemplum: TE018750
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para