Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XLII De poena Sybodonis et sociorum eius, ob iniuriam beatae Virginis.

Anno praeterito duo milites germani, ministeriales Palatini Comitis Rheni, ex quibus unus Sybodo, alter Baldemarus vocabatur, multis secum assumptis, armata manu venerunt in villam Cussele3153, forum rerum venalium in odium Walerammi Comitis de Lutzelinburg spoliantes, et multa pecora aliaque diversi generis spolia secum deducentes. Erat enim in eadem die triplex sollemnitas, dies videlicet Dominicus, Nativitas sanctae Dei Genitricis, et dedicatio ecclesiae eiusdem villae. Nocte praecedenti cuidam militi ex comitibus Sybodonis visio talis ostensa est. Beatam Virginem Christi pedibus vidit provolutam, et voce clara dicentem: Conqueror tibi Domine fili de Sybodone et complicibus eius, quia3154 dedicationem ecclesiae meae3155 turbaverunt, hominesque ad illam confluentes -[f° 61]- spoliaverunt, nullum tuae diei, neque meae Nativitati honorem deferentes. Quod enim eadem die futurum sciebat, iam pro facto reputabat. Miles de visione tremefactus, cum Sybodoni eam recitasset, et ille parvipendens recitata, ipsum somniasse diceret, renitentem ut se sequeretur coegit. Dominus vero virtutum, qui de Caldaea adduxit Nabugodonozor, per quem Judaeorum superbiam humiliavit3156, Walerammum iuniorem, per quem matris iniuriam3157 vindicaret, advocavit. Nam die eodem circa nonam inopinate cum armatis militibus Cussele intravit. In dimidio enim anno illuc non venerat. Hi qui bona sua perdiderant, querimoniam de Sybodone facientes, cum Walerammus quo isset, vel ubi esset interrogasset, responderunt: Domine ad quatuor milliaria in tali loco secure quiescit3158. Tunc ille furorem suum dissimulans, ait: Hodie festum sanctae Mariae est, bellare nobis non licet. Jussit tamen dextrariis dari3159 pabulum, ut modicum quiescentes, fortiores ad conflictum redderentur. Ante solis occasum cum omnibus suis, equis ascensis insecuti sunt hostes, et nocte super securos irruens, alios cepit, alios occidit, vixque aliquis evasit, praeter militem qui praedictam viderat visionem. His ita gestis, dicebat mulier quaedam Walerammo: Domine, ecce capita praedonum istorum quiescunt in tali loco. Recesserant enim modicum a villa in curtim quandam illic dormientes. Mox illic3160 omnes divertentes, cum sepes et portam curtis inciderent, signumque militare Walerammi clamarent, et hoc intimaretur Sybodoni, ille territus, cum fugere vellet, surgere non potuit, neque pedem movere de loco. Cui cum Baldemarus diceret: Surge frater, fugiamus; respondit ille: Tu fugias frater, ego enim surgere non valeo, quia super genua mea quasi massam plumbi sentio. Ad quod ille: Nec ego fugiam, tecum volens manere. Sicque ambo capti sunt et occisi, solventes poenam sacrilegii in Dei Genitricem commissi.
NOVICIUS: Satis manifesta fuit vindicta haec, concordans visioni et poenae factae in Wilhelmum de Helpinstein, sicut dictum est superius capitulo septimo.
MONACHUS: Non solum matris iniuriam Christus vindicat in operibus malis, sed etiam in verbis contumeliosis.

Notes:
  • 3153 Vit. Engelb. I, 4: « Aedificaverat enim Walramus castrum et villam forensem in Ducatu Coloniensi, quam dominus archielectus destruxit et exussit. »
  • 3154 ACDP qui.
  • 3155 meae om D.
  • 3156 Reg. IV, 24.
  • 3157 D matris suae iniuriam, C matris suae irreverentiam.
  • 3158 B issent - essent - quiescunt.
  • 3159 BC dare.
  • 3160 B illi.
Indexed exemplum: TE018866
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para