Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XLVI De imagine sanctae Mariae in Yesse.

In introitu Frisiae iuxta civitatem Gruningen coenobium quoddam sanctimonialium ordinis nostri de novo constructum est, vocabulo Yesse3180. Quae dicturus sum, a Priore loci eiusdem audivi, et circa idem tempus imaginem ipsam vidi, et missam coram illa celebravi. Est enim opere angelico decenter exsculpta, effigiem repraesentans beatae Virginis filium in gremio tenentis. Die quadam cum custos candelam quae ante illam ardebat, dicta missa extinxisset, et duo carpentarii oratorium propter opus suum intrantes, illam reaccensam reperissent, dixerunt Priori: Domine, nisi moneatis custodem, ut cauta sit circa extinctionem huius candelae, oratorium perdetis. Omnia enim lignea sunt, altare scilicet, candelabrum, parietes3181. Vocata est illa, et culpata; negavit, et extinxit. Carpentarii denuo ingressi, cum praedictam candelam rursum ardere viderent3182, et mox hoc Priori prodidissent, iratus, dure satis invectus est in illam. Qui certus effectus ex verbis eius de extinctione, iussit ne deinceps extingueret illam, scire volens quid hoc portenderet. Tota illa die et sequenti nocte coram imagine praedicta ardebat candela, et in mane vix ad longitudinem dimidii articuli manus fuerat consumpta. In festivitate beati Andreae Apostoli, cum unus ex praefatis carpentariis, vir simplex ac devotus, modo in eodem coenobio conversus, ad missam3183 staret, et sacerdos Evangelium inciperet, imago Salvatoris ipso intuente de sinu matris in quo sedebat, se erigens, coronam de capite eius tulit, eamque suo capiti imposuit. Dicto vero Evangelio, cum ventum fuisset ad illum locutn symboli: Et homo factus est, coronam materno capiti restituit, et resedit. Haec3184 cum simplex ille homo vidisset, et de novitate visionis expavisset, ait intra se: Melius est ut taceas; si dixeris, non creditur tibi3185. Cumque in festo sancti Nycholai eandem visionem eodem modo quo prias vidisset, divinam timens offensam incurrere si taceret, Priori visa per ordinem recitavit. Et quia locum repositioni coronae exprimere non poterat, utpote laicus, interrogatus de hoc respondit: Quando nominata fuit Maria. Mox Priori occurrit, quod in festo Confessorum Ecclesia Credo in unum Deum, dicere non consueverit. Vocansque socium suum ait: Dixistis vos missam in conventu in die sancti Nycholai ? Ipse tunc domi non fuerat3186. Respondente illo, etiam ; subiunxit: Dixistis Credo in unum3187? Dixi, inquit. Et Prior: Non recte fecistis, non enim Apostolus fuit. Ad quod verbum ille respondit: Celte ego sanctum Nycholaum aequalem habeo multis Apostolis. Sicque Prior de visione certificatus est.
NOVICIUS: Mysterium visionis huius nosse desidero.
MONACHUS: Dyadema regium videtur hoc loco signare3188 carnem Virginis gloriosam, quam de semine traxit regio. Christus vero coronam maternam capiti proprio imposuit, cum per sacramentum incarnations carnem de Virgine sumptam suae divinitati univit. Unde ad considerationem tanti mysterii Spiritus sanctus nos invitans, dicit in Canticis Canticorum: Egredimini filiae Jerusalem3189, et videte Regem Salomonem, id est Christum verum pacificum, in dyademate, hoc est in3190 carne humana, quo coronavit eum mater sua, Virgo Maria, in die desponsationis eius3191 , quando angelo nunciante3192, in eius utero coelestes celebratae sunt nuptiae inter naturam divinam et humanam. Per hoc autem quod ad illa verba: Et homo factus est, coronam materno capiti reposuit, dicere videbatur: Mater, sicut ego per te particeps factus sum humanae substantiae, sic tu per me particeps fada es naturae divinae. Christi enim, qui Deus est et homo, corpus sumus et membra3193. Haec de perfectorum consolatione dicta sint3194 per sacram eius imaginem. Audi nunc aliud genus consolationis, de hoc quod in exordio huius distinctionis dictum est, apud ipsam esse electuaria confortativa.

Notes:
  • 3180 coenobium Essenum, vulgo Essen, non procul ab oppido Groninga, circa annum 1216 institutum fuit.
  • 3181 CD et parietes.
  • 3182 D cernerent, B vidissent.
  • 3183 ADP missas.
  • 3184 C hoc.
  • 3185 B nullus credet tibi.
  • 3186 CP erat.
  • 3187 BD unum Deum.
  • 3188 fortasse legendum (sigcare) significare.
  • 3189 CD Syon. Homil. I. p. 66: « Egredimini filiae Jerusalem, id est animae electae. »
  • 3190 in add BD.
  • 3191 Cant. 3, 11.
  • 3192 D annunciante.
  • 3193 C Christus enim - corpus suum et membra accepit de beata Virgine. Ephes. 5, 30. Homil. I. p. 64: « Factus est pluralis numeri in augmento corporis sui, quod est Ecclesia. »
  • 3194 ACD sunt.
Indexed exemplum: TE018871, TE018872
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para