Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XLVII De monacho medico, cui sancta Maria in choro electuarium suum primo negavit, et postea emendato donavit.

Fuit in ordine nostro quidam physicus, magis habitu quam actu monachus, occasions medicinae per provincias discurrens, et vix unquam nisi in praecipuis festivitatibus ad monasterium revertens. In quadam sanctae Dei Genitricis sollemnitate cum nocte staret cum aliis ad psallendum, ipsa Virgo beatissima, multa claritate circumfusa, chorum ipso vidente intravit, psallentes circuivit, et de pixide quam in manu portabat, electuarium per coclear hauriens, singulis in os mittebat. Ad ipsum vero veniens, cum pertransiret et diceret: Tu de meo electuario non indiges, quia medicus es, et plurimas tibi impendis consolationes; ille tristis transeuntem oculis sequebatur3195, culpam recognoscens. Ab illo enim tempore non nisi per obedientiam coactus de monasterio egredi consensit; omnes corporales consolationes sibi temperavit. In proxima sua sollemnitate Domina nostra praedicto modo famulos suos visitans, postquam ad medicum venit, gradum fixit et ait: Quia te emendasti, tais medicamentis mea praeferens, ecce de meo electuario sicut ceteris tibi impartior. De quo ut gustavit, mox tantum dulcedinis ac devotionis concepit, ut deinceps stabilis in congregatione maneret, et omnia carnis commoda tanquam stercora3196 reputaret. Electuarium istud gratia devotionis intelligitur, cuius virtute psallentes confortantur, cuius dulcedine labor vigiliarum vertitur in delicias. Huius species aromaticae sunt memoria compunctiva Dominicae conceptionis, nativitatis, et reliquorum sacramentorum Christi, quae omnia melliflua spe futurae retributionis condiuntur, et meritis beatae Virginis psallentibus infunduntur.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Quod apud beatam Genitricem Dei3197 ungenta sint sanativa, testatur sponsus in Canticis dicens: Meliora sunt ubera tua vino; odor ungentorum tuorum super mania aromata3198 . Et in alio loco in persona illius: Sicut cynamomum et balsamum aromatizans odorem dedi, et cetera3199. Quantae virtutis et gratiae eadem sint ungenta, sequens declarabit exemplum.

Notes:
  • 3195 B insequebatur.
  • 3196 Philipp. 3, 8.
  • 3197 BCD Dei Genitricem.
  • 3198 Cant. 4, 10.
  • 3199 Eccli. 24, 20.
Indexed exemplum: TE018873
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para