Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XLVIII.3200 De sanctimoniali, cuius tybiam laesam sancta Maria in visions perunxit et sanavit.

Contigit ante annos paucos in quodam coenobio sanctimonialium ordinis nostri satis mihi noto, res valde delectabilis. Est ibi quaedam soror, et ipsa mihi nota, vitae probabilis, multumque fervens in obsequio beatae Virginis. Haec cum in genuflexione, nimio impellente fervore, tempore quodam genu vel tybiam vulnerasset, atque meridie in infirmitorio dormiret, visa est in somnis ei3201 astare beata Virgo Maria, pixidem ungenti portans in manu sua. Immissisque digitis, de eodem ungento perunxit vulneratam tybiam virginis. Statim tanta flagrantia affuit, ut sorores in proximo dormientes, odore illius excitatae surgerent, et ad lectum eius venientes, eo quod major ibi sentiretur virtus odoris, dormientem excitarent. Cui cum signassent, quis vel unde esset odor tantus, illa causae non ignara, imo per eadem signa iam de veritate visionis certior effecta, nihil illis dicere vel resignare voluit3202, tantum innuens, ut irent dormitum. Quae cum rursum obdormivisset3203, iterum affuit mater Domini, secum illam per visionem ducens in pomerium. Cui manum sub mento ponens, dixit3204: Modo demitte3205 te super genua tua. Quod cum fecisset, Domina nostra subiunxit : De cetero sic modeste et disciplinate debes petere veniam, instruens illam. Et adiecit: Singulis diebus sequentiam, Ave Dei Genitrix, mihi3206 dicere debes, et ad singulos versus veniam petere. Multum enim3207 in ea delector. Sanctimonialis vero evigilans, ut experiretur si esset aliquis in visione effectus, tybiam conspexit, quam non sine multa admiratione sanatam invenit.
NOVICIUS: Quantum ex hac visione coniicio, minus placet beatae Virgini in orationibus fervor indiscretus, et in genuflexionibus motus indisciplinatus.
MONACHUS: Non contradico. Ut enim de persona beatae Dei Genitricis taceam, nomen eius non tam sententiis, quam vivis exemplis dulce super mel ostendam.

Notes:
  • 3200 Homil. I. p. 24.
  • 3201 BCD ei in somnis.
  • 3202 D dicere voluit vel signare.
  • 3203 BD obdormivissent.
  • 3204 B ait.
  • 3205 BDP dimitte.
  • 3206 ADP mihi ad honorem, B mihi ad laudem.
  • 3207 enim om BC.
Indexed exemplum: TE018874
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para