Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XLIX..3208 De incluso, qui per Ave Maria sensit miram dulcedinem.

Juxta ecclesiam sancti Severini in Colonia inclusus quidam habitabat3209 Marsilius nomine, in Tuscia ad sanctum Sebastianum quandoque Episcopus, et tempore schismatis quod fuit inter Alexandrum et Paschalem, ab ipso Alexandro depositus. Hunc cum matronae civitatis frequentarent3210, et una ei confessa fuisset, quod Dominae nostrae nomen dicere non posset3211 sine quadam mira dulcedine, de causa tantae gratiae requisita respondit: Singulis diebus in honore eius quinquaginta Ave Maria, cum totidem veniis dicere consuevi, per quae tantam dulcedinem merui, ut omnis oris mei saliva orationis tempore in mel videatur conversa. Quod cum audisset iam dictus inclusus, exemplo devotae feminae vix per sex hebdomadas angelicam salutationem praefato modo et numero compleverat, et ecce tantam dulcedinem sentire coepit in illius dulcissimae salutationis prolatione in ore et in gutture, ut mellis dulcedinem longe transcenderet ipsa dulcedo. Eandem dulcedinem meruit quidam de ordine nostro monachus, exemplo illius provocatus. Haec mihi relata sunt ab eodem incluso. Ecce his tribus exemplis satis ostensum est, nomen eius esse super mel dulce, et quod hereditas eius sit super mel et favum3212 .
NOVICIUS: Ut quid appositum est hereditas eius super mel et favum?
MONACHUS: Repetitio confirmatio est3213. Quod hereditamus, hoc frequentamus. In favo cera est et mel. Cera, quia tenax est, pertinet ad memoriam; mel exprimit dulcedinem. Non nisi per iugem memoriam nominis Genitricis Dei praemissa dulcedo poterit adipisci. Cera etiam3214 illuminat, mel cibat et inebriat. Nomen Mariae in compositionem odoris factum, opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcabitur, et ut musica in convivio vini3215 . Utrumque enim, illuminationem scilicet et refectionem, sancti huius nominis invocatio operatur, sicut in supradictis ostensum est exemplis.
NOVICIUS: Ex quo tanta bona per nomen beatae Virginis conferuntur peccatoribus et iustis, de cetero memoriae meae tenacius inhaerebit.
MONACHUS: Hoc si feceris, in fine tuo consolationem eius experieris. Quod vero morientibus assistat, eisque suam mellifluam praesentiam ostendat, praesto sunt exempla.

Notes:
  • 3208 Homil. I. p. 24.
  • 3209 BD habitat.
  • 3210 B visitarent.
  • 3211 B nostrae nil dicere posset.
  • 3212 Eccli. 24, 27.
  • 3213 similiter Augustin, de Civit. Dei XVII, 12: « illius enim spei est confirmatio verbi huius iteratio. »
  • 3214 ACDP enim.
  • 3215 Eccli. 49, 1-2.
Indexed exemplum: TE018875
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para