Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM V Item de sacerdote in Derlar idiota et deposito, cui sancta Maria ecclesiam restitui praecepit.

Canonicus quidam sancti Gereonis in Colonia, Harderardus2839 nomine, vir nobilis, oriundus de Merenberg2840, Pastor erat cuiusdam ecclesiae super fluvium Logonam2841 sitae, vocabulo Derlar2842. Cum esset liberalis, et multa consumeret, nec annui ei redditus sufficerent, putans iam dictae suae ecclesiae vicarium multam habere pecuniam, cogitare coepit, qualiter aliquid extorqueret ab illo. Sciensque prorsus hominem illitteratum, assumpto secum Decano Limpurgensi, in ipsa Dominica infra Epyphaniae octavam, cuius officium difficillimum est, cum se sacerdos praeparasset, ecclesiam tanquam missam auditurus intravit. Expavit ille visis tantis viris. Facta tamen confessione, eo quod ignoraret officium diei, introitum de sancta Maria, scilicet, Vultum tuum depreca- buntur, inchoavit. Quem Harderardus confundere volens, auctoritate curae pastoralis, officium diei incepit, id est, In excelso throno. Cui cum sacerdos resisteret, cessit ille, confusum se simulans. Finita missa, cum illum dure satis argueret, diceretque, domine, qualem missam dixistis hodie? et ille responderet, de Domina nostra, nonne bona fuit? adiecit Harderardus: Videte ne unquam de cetero missam dicatis in ecclesia mea. Sicque recessit, alio sacerdote substituto. Et cum egeret pauper ille amotus, compassa ei mater misericordiae, nocte quadam Harderardo, dictis matutinis, in ecclesia sancti Gereonis soli apparens, durius allocuta est dicens: Ut quid repulisti capellanum meum, avaritia tua ad hoc te instigante? Si non celerius eum restitueris, linguae officio a me privaberis. Ille ad pedes eius corruens, et veniam postulans, omnem satisfactionem promisit. Mox mane directo nuncio amotum restituit, mandans, sicut supra dictum est de sancto Thoma, ut missam de sancta Maria quacunque2843 die vellet celebraret, ipsamque pro suis peccatis interpellaret. Adhuc enim idem sacerdos vivit, et praeest cuidam monasterio sanctimonialium, cuius ipse initiator exstitit.
NOVICIUS: Bonum est tali servire Dominae, quae sic sibi servientibus subvenit.
MONACHUS: Non solum eos a quibus affliguntur monet et corripit, imo etiam quae illorum sunt potenter defendit.

Notes:
  • 2839 AD Harderadus.
  • 2840 Merenberg villa Nasgoviae prope Westerburg sita.
  • 2841 Lahn. B Loganam.
  • 2842 B Denar. Videtur esse Dern prope Dietz.
  • 2843 CP quocunque.
Indexed exemplum: TE018751
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para