Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM LI De Hermanno converso, pro quo defatigato sancta Maria horam decantavit, et fluem praedixit.

In Claustro, quod vulgari nomine Hemmenrode dicitur, convenus quidam fuit vocabulo Hermannus, nemorali aratro cuiusdam grangiae deputatus. Erat autem sincerissimae vitae, et multas a Domino consolationes secreto percipiebat, ex quibus perpaucae ad nostram pervenerunt notitiam. Is in officio suo habebat inter alios boves iuvencum ferocem ac superbum, quem ad opus vix aut3221 nullatenus sine magno labore adducebat. Hunc ergo cum vice quadam iugo vellet colligare, et modis omnibus recalcitrantem nequiret compescere, commotus animo in silvam divertit, et fustem ad rebellem taurum feriendum incidit. Cui minaciter cum vecte venienti, nescio quo spiritu ductus taurus occurrit, pedibusque eius prostratus, licet non verbis, gestu tamen humiliati corporis veniam flagitavit. Quo viso vir Dei placatus, ait: Misericordiam3222 quaeris, misericordiam tibi non denegabo. Surge, et cave ne me de cetero inquietes. Ab illa autem die taurus idem omnem deposuit feritatem, adeo ut in gratia mansuetudinis nullo coniugalium suorum inveniretur inferior. - Isdem3223 frater alio tempore cum diurnis3224 laboribus fatigatus, post completorium pausaturus in suo se stratu collocasset, subito recordatus est quod ipsa die unam horam, quam decantare solebat in honore beatae Virginis, prae instantia occupationis distulerat, et dilatam oblivione interveniente3225 neglexerat. Exiliit ergo3226 de stratu suo, ut quod neglexerat, vel tunc suppleret. Sed eius miserata labores Domina mundi, repente astitit ei, imperans ut quiesceret, et ipsa pro eo horam neglectam supplere deberet. - Quando autem Dominus Deus iustam laboribus eius remunerationem reddere decrevit, immisit ei infirmitatem corporis, sed animi gaudium et consolationem spiritus non subtraxit. Igitur cum per aliquot dies aegrotasset, venit Abbas Gisilbertus tam eum quam ceteros infirmos visitare. Cui cum diceret: Non erubescis frater Hermanne, quod3227 frater Godefridus erit prior tuus in regno coelorum? demonstrato quodam converso ibidem infirmo, qui triennium vix perfecerat in ordine; respondit: Non domine, sed quicquid boni ei Deus facere voluerit, bene cupio ei. Dixit ei3228 Abbas: O tu semper rides. Facies enim eius naturaliter quasi ad ridendum disposita erat. Habe licentiam eundi ad chorum et ad opus tuum. Respondit3229: Ego ibo quo Deus voluerit. Et quo, inquit, ibis? Respondit: Ad regnum coelorum. Quando ergo, ait, morieris? At ille: Post biduum. Nam et tertia post hanc diem incipiente missa hic ero, et incipiente Evangelio hic adhuc ero, sed antequam finiatur, in regno coelorum ero. Et videtur mihi hoc triduum prolixius esse, et amplius me gravat, quam totum tempus vitae meae, quod feci super terram. Unde, inquit, ista nosti? Respondit ille: Beata Virgo Domina nostra hic fuit, et consolata est me. Sed et ego raptus sum in coelum, ubi etiam videre merui beatitudinem, quam Deo largiente habiturus sum. Ab illo ergo die frequentissime eum Abbas visitavit. Jam advenerat dies tertia, et instante hora missae accessit ad eum felicis memoriae frater Theodericus de Cellario, minister eius, et dixit: Frater Hermann, poterone ego ire ad missam? Erat3230 enim dies Quadragesimae. Qui ait: Non. Sinite alios ire, vos autem manete mecum, et praeparate aquam calidam, unde lavari debeam. Et post paululum: Sternite mattam, et advocate duos fratres, qui vos adiuvent, tempus3231 est migrandi. Pulsata igitur tabula circa principium Evangelii, conventus accurrit3232, et ipse Abbas inter primos; sicque sancta illa anima sicut praedixerat ante finem Evangelii soluta est.
NOVICIUS: Non miror si iustus iste3233 desideravit mortem, quem auctrix vitae consolata est ante mortem.
MONACHUS: Non solum praesentia eius infirmis dat fiduciam moriendi, sed etiam morientibus risum excitat, qui signum est magnae laetitiae.

Notes:
  • 3221 ACP ac.
  • 3222 pro misericordiam (m(iam) habet B et illam.
  • 3223 BC idem.
  • 3224 libri divinis.
  • 3225 ABD intercidente, P intercedente, ut III, 24. p. 140.
  • 3226 C exiliit igitur, B exsilivit igitur.
  • 3227 B quia.
  • 3228 C Dixitque.
  • 3229 B respondit ille.
  • 3230 ACP erant.
  • 3231 B tempus enim.
  • 3232 ABDP occurrit. Conf. VI, 36. XI, 8. 16.
  • 3233 iste add B.
Indexed exemplum: TE018878, TE018879, TE018877
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para