Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM LII.3234 De Pavone converso, qui sanctam Mariam in fine suo vidit.

Conversus quidam adolescens aetate, Friso natione, in Lucka cuius supra memini, graviter infirmabatur. Deductus ad extrema, in ipsa agonia, sicut mihi retulit monachus qui vidit et praesens fuit, ridere coepit. Cui cum diceret unus ex circumstantibus: Pavo, hoc ei nomen erat, cur modo rides? respondit: Cur non rideam? Ecce Domina nostra praesens est, et iam animam meam suscipiet. Videtur mihi in isto versiculus poetae impletus:

Incipe parve puer, risu cognoscere matrem. 3235

Puer erat virtute idem conversus, quia simplex et purus; parvus, quia humilis et mansuetus. Haud dubium quin beata Virgo morienti maternos exhibuerit gestus; quia non risum, sed timorem vultus excitat severus.

Notes:
  • 3234 Homil. III. p. 178.
  • 3235 Virg. Eclog. IV, 60.
Indexed exemplum: TE018880
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para