Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM LIV Item de Warnero monacho, cui in extremis subvenit, cum a daemonibus terreretur.

Circa hoc triennium monachus quidam Warnerus nomine in Eberbacho defunctus est, aetate quidem adolescens, et imberbis, sed mente canus. Hic cum ante horam exitus sui, sicut ab eius Abbate didici, daemones circa se videret, illorum importunitate valde turbatus, clamare coepit: Sancta Maria, libera me ab istis vilissimis, crebrius hoc repetens. Audientes huiusmodi clamorem, hi qui circa eum erant satis mirabantur, scientes eum esse taciturnum, et vix ad interrogata respondere. Postmodum3238 respirans et inclinans, ait: Beneveniat carissima Domina mea, beneveniat. Moxque manum contra daemones levans, et eis insultans, subiunxit: Modo iacete vos ibi, modo iacete vos ibi. Sicque post modicum3239, placido vultu exspiravit, angelis gaudium faciens in coelo, sed non modicum dolorem fratribus in monasterio. Fuerat enim adolescens bonus et disciplinatus, virgo corpore et mente. Nec dubitandum est, quin in adventu Reginae coeli, omnis illa turba spirituum malignorum impulsa sit et deiecta, sicut in ortu solis nebula dispergitur matutina.
NOVICIUS: Si Domina nostra clementissima, in morte peccatoris, sicut supra dictum est capitulo nono, sola sua misericordia daemonum cachinnos compescuit, non miror si in obitu huius iusti terrores illorum indebitos repressit.
MONACHUS: Bene sentis. Dignum erat, ut mater totius castitatis etiam ante mortem in suo famulo tam iocunda visitatione remuneraret virtutem virginitatis. Nec hoc miror de perfecto monacho, cum ob eandem virtutem noverim suam praesentiam cuidam saeculari clerico morienti Dei Genitricem exhibuisse.

Notes:
  • 3238 B post modicum.
  • 3239 B post paululum.
Indexed exemplum: TE018882
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para